Arcana Coelestia (Potts) n. 8340

Previous Number Next Number See English 

8340. `Et respondit illis Mirjam': quod significet reciprocum, constat ex significatione `respondere,' cum agitur de glorificatione Domini per canticum, quod sit reciprocum; apud antiquos in cultu sacro etiam sollemne fuit cantare per choros, ut nempe unus aut aliqui essent qui responderent, per quae repraesentabatur reciprocum et responsum quale est Ecclesiae e caelo, et caeli (c)a Domino; tale significatur apud Hoscheam, Ego respondebo et cantabo Ipsi, xiv 9:

et apud Moschen, Tunc cecinit Israel canticum hoc, Ascende fons, respondete super eo, Num. xxi 17.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church