845. Quod per 'fontes abyssi' significetur tentatio quoad voluntaria, et per 'cataractas caeli' tentatio quoad intellectualia, causa est quia voluntarium hominis est quod agitur ab inferno, non ita intellectuale nisi immersum sit cupiditatibus quae sunt voluntatis; mala quae voluntatis sunt quae damnant hominem et detrudunt eum ad infernum, non ita falsa nisi copulata sint malis, tunc unum sequitur alterum; ut constare potest a permultis qui in falsis sunt et usque salvantur; sicut plurimi ex gentibus qui in charitate naturali vixerunt et in misericordia; tum Christiani qui ex simplicitate cordis crediderunt ipsa ignorantia et simplicitas excusat, quia in illis potest esse innocentia; aliter se habet cum illis qui confirmarunt se in falsis, et inde vita: falsi talem traxerunt ut renuant et respuant omne verum; quae vita prius vastatur, antequam aliquid veri et sic boni inseminari potest pejus autem se habet cum illis qui se in falsis confirmarunt ex cupiditatibus sic ut falsitates et cupiditates unam vitam constituerint; ii sunt qui se demergunt inferno: haec causa est quod tentatio quoad voluntaria significetur per 'fontes abyssi,' qui sunt inferna, et tentatio quoad intellectualia per 'cataractas caeli,' quae sunt nubes ex quibus imber.