Arcana Coelestia (Potts) n. 8470

Previous Number Next Number See English 

8470. `Quisque ei qui in tentorio suo, accipite': quod significet communicationem cum illis, et inde bonum commune, constat ex significatione `tentorii' quod sit societas quoad bonum; `tentorium' hic simile significat cum domo, cum enim peregrinabantur fuerunt in tentoriis. {1} Quod quisque acciperet ei qui ibi, significat communicationem cum illis, ita quoque inde commune bonum. Haec quia involvunt illa quae in societatibus in caelo existunt, ut mox supra n. 8469 (d)est dictum, adhuc dicetur quomodo cum illis se habet, ut inde sciatur quid intelligitur per communicationem cum illis in societate, et cum communi bono quod inde, quae significantur per quod `quisque ei qui in tentorio suo acciperet'; unusquisque in societate 2 in caelo communicat suum bonum cum omnibus qui in societate, et omnes ibi communicant cum unoquovis, inde existit bonum omnium in communi, hoc est, commune bonum; hoc bonum communicatur cum communi bono aliarum societatum, inde existit bonum adhuc communius, et tandem communissimum; talis communicatio est iri caelo, et inde est quod unum sint, prorsus sicut organa, membra, et viscera in homine, quae tametsi varia ac dissimilia sunt, usque tamen per {2}tales communicationes unum sistunt; talis communicatio bonorum datur unice per amorem, quae est conjunctio spiritualis; universale formans (c)ac ordinans omnia et singula est Divinum Bonum Divini Amoris a Domino. @1 i ita$ @2 talem communicationem unum hominem constituunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church