Arcana Coelestia (Potts) n. 865

Previous Number Next Number See English 

865. Quod 'emisit corvum, et exivit exeundo et redeundo' significent quod falsitates adhuc interturbarent, constat a significatione 'corvi' et a significatione 'exire et redire,' de quibus in sequentibus: describitur hic secundus status hominis regenerandi post tentationem, quando vera fidei, ut prima lucis, incipiunt apparere; qui status talis est quod falsitates jugiter interturbent, sic ut sit status qualis crepusculi {1} matutini dum adhuc obscurum ex nocte manet, quare hic significatur per 'corvum': falsitates apud spiritualem hominem, imprimis antequam regeneratus est, se habent sicut densae maculae nubis; causa est quia nihil veri fidei potest scire nisi ex revelatis in Verbo, ubi omnia communiter dicta sunt; communia non sunt nisi quam maculae nubis; nam unumquodvis commune in se comprehendit mille et mille particularia, et unumquodvis particulare mille et mille singularia; particularium singularia sunt quae illustrant communia; haec nusquam ita revelata sunt homini, tam quod non describi possint quam quod non capi, ita non agnosci et credi, sunt enim contraria fallaciis sensuum in quibus homo, quas destrui non facile admittit: aliter prorsus se habet cum homine caelesti, qui habet perceptionem a Domino; ei possunt particularia et particularium singularia insinuari; ut exempli causa, quod verum conjugium sit unius viri et unius uxoris, et quod tale conjugium sit repraesentativum conjugii caelestis, proinde quod in tali conjugio possit esse felicitas caelestis, nusquam in conjugio viri cum pluribus uxoribus; homo spiritualis, qui ex Verbo Domini hoc scit, acquiescit et inde accipit conscientiam quod conjugium cum pluribus uxoribus sit peccatum; plus non novit: at homo caelestis percipit millia quae confirmant sic ut abhorreat matrimonium cum pluribus. Cum homo spiritualis modo communia scit, et ex communibus formatur ejus conscientia, et communia Verbi accommodata 'sunt fallaciis sensuum, constat quod innumerae falsitates se adjungant, ut et se insinuent, quae non discuti possunt: hae falsitates hic significantur per 'corvum, qui exivit eundo et redeundo.' @1 crepusculus usually refers to 'evening twilight.' S. generally employs diluculus for 'morning light,' as in n. 883, 2405, 5579, etc.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church