866. Quod per 'corvum' significentur falsitates, constare potest in genere ex illis quae prius de avibus dicta et ostensa sunt, quod significent intellectualia, rationalia et scientifica; et quod similiter opposita, quae sunt ratiocinia et falsa; illa et haec describuntur in Verbo per varias species avium; intellectualia vera per aves mites, pulchras et mundas; falsa autem per aves immites, impulchras, et immundas; et quidem secundum speciem veri et falsi; falsitates crassae et densae per 'noctuas et corvos,' per 'noctuas' quia in tenebris noctis vivunt, per 'corvos' quia colore sunt nigro; ut apud Esaiam, Noctua atque corvus habitabunt in ea, xxxiv 11;
ubi agitur de Ecclesia Judaica, quod ibi nihil nisi falsitates, quae etiam describuntur per 'noctuam et corvum.'