867. Quod per 'exire et redire' significetur status earum {1}, qui talis, constat ex falsitatibus quae apud hominem cum in statu primo et secundo post tentationem, quod nempe ita falsa volitent ut exeant et redeant, ex causa, de qua prius, quod solum in communissimorum cognitione sit et esse possit, in quae influunt phantasiae ex corporeis, sensualibus, et mundanis, quae non concordant cum veritatibus fidei. @1 T. alters to eorum, as in 864, but earum may refer to the falsitates of preceding [ ].$