Arcana Coelestia (Potts) n. 916

Previous Number Next Number See English 

916. Quod 'omnis fera et omne reptile' significent bona ejus: 'fera' bona interni hominis, 'reptile' bona externi, tum quod 'omni' avis et omne repens super terra' significent vera, 'avis' vera interni hominis, 'repens super terra' vera externi, constare potest ab illis quae in vers. praec. de fera, de avi et de reptili repente dicta et ostensa sunt:' ibi 'reptile repens,' quia utrumque tam bonum quam verum externi hominis significabat. Quia haec clausula sunt praecedentium, adjunguntur haec quae sunt Ecclesiae, nempe bona et vera ejus; per quae quoque indicatur qualis Ecclesia, nempe quod spiritualis, et quod facta talis, nempe quod charitas seu bonum esset principale; quare hic primum nominatur 'fera et reptile,' et deinde 'avis et repens.' [2] Ecclesia spiritualis vocatur cum ex charitate, seu ex bono charitatis, agit; nusquam cum se dicit habere fidem absque charitate; tunc ne quidem est Ecclesia; nam quid doctrina fidei, nisi doctrina charitatis? et cur doctrina fidei, nisi ut fiat sicut docet? Scire et cogitare sicut docet non potest esse; sed fieri sicut docet, hoc solum est; quare Ecclesia spiritualis tunc primum est Ecclesia quando ex charitate, quae est ipsa fidei doctrina, agit; seu quod idem est, homo Ecclesiae tunc primum est Ecclesia; sicut quid est praeceptum, non ut sciat, sed ut secundum praeceptum vivat; tunc enim in se habet regnum Domini, nam regnum Domini solum in amore mutuo et felicitate inde consistit; [3] qui separant fidem a charitate et in fide absque bonis charitatis ponunt salutem, sunt 'Cainitae' qui occidunt fratrem Habelem, hoc est, charitatem; et sunt sicut aves quae volitant circum cadaver, nam talis fides est avis, et cadaver est homo absque charitate; sic etiam comparant sibi spuriam conscientiam, quod vivere possint sicut diaboli, odio habere et persequi proximum, in adulteriis agere totam vitam, et usque salvari, sicut notissimum est in orbe Christiano. Quid dulcius potest esse homini quam audire et persuaderi quod salvari possit, si vel vivat ut immanis fera? ipsi gentiles percipiunt quod hoc falsum sit; quorum multi quia vitam Christianorum vident, doctrinam abhorrent; constat quoque inde quod nusquam alicubi detestabilior vita detur quam in orbe Christiano.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church