917. Quod 'secundum familias suas' significent paria, constat ex illis quae prius dicta sunt, nempe quod 'septena et septena ex mundis et bina et bina ex immundis intraverint' cap. praec. vii vers. 2, 3, 15; hic autem quod 'secundum familias' exiverint: quod non septena et septena, bina et bina dicantur, sed familiae, causa est quia omnia nunc in ordinem a Domino ita redacta sunt ut repraesentent familias; apud hominem regeneratum se ita habent bona et vera, seu illa quae sunt charitatis et inde fidei, quod se mutuo spectent sicut consanguinitates et affinitates, ita sicut familiae ex una stirpe seu parente, similiter ac se habent in caelo, n. 685, qui est ordo qui bonis et veris inducitur a Domino: in specie hic significatur quod omnia et singula bona spectent sua vera, sicut conjugio conjuncta; et sicut in communi charitas fidem, ita in omni particulari bonum verum; nam commune nisi existat a particulari, non est commune; a particularibus habet commune suam existentiam, et ex illis vocatur commune; in unoquovis homine ita se res habet: qualis homo in communi est, talis est in singularissimis suae affectionis et suae ideae; ex his componitur aut ex his fit talis in communi: quare qui regenerati sunt, tales fiunt in singularissimis quales sunt in communi.