9310. `Quia nomen Meum in medio ejus': quod significet quod (c)ab ipso omne bonum amoris et verum fidei, constat ex significatione `nominis Jehovae' quod sit omne in uno complexu per quod colitur Deus, de qua n. 2724, 3006, ita omne bonum amoris et verum fidei, n. 6674, et ex significatione `in medio ejus' quod sit quod in ipso, ita quoque quod ex ipso, nam bonum amoris tale est ut quod est in illo etiam sit in aliis ex illo, est enim communicativum sui; proprium (o)enim amoris est ut velit quod omne suum ex se in aliis sit; hoc quia fit ex ipso Divino per Divinum Humanum Suum, et ex eo, ideo quoque Dominus quoad Divinum Humanum dicitur `nomen Jehovae,' n. 6887, 8274. [2] Qui non scit quid `nomen' {1} in sensu interno significat, credere potest quod in Verbo ubi `nomen Jehovae' ac `nomen Domini' dicitur, solum nomen intelligatur, cum tamen est omne bonum amoris et omne verum fidei quod a Domino, ut apud Matthaeum, Si duo ex vobis consenserint {2} super terra de omni re quamcumque petierint, fiet illis; ubi sunt duo aut tres congregati in nomine Meo, ibi sum in medio eorum, xviii 19, 20:
apud eundem, Omnis qui reliquerit domos, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut liberos, aut agros, propter nomen Meum, centuplum accipiet, et vitae aeternae sortietur hereditatem, {3} xix 29:
apud Johannem, Quotquot receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, i 12:
apud eundem, Qui non credit, jam judicatus est quia non credidit in nomen (x)Unigeniti Filii Dei, iii 18:
apud eundem, Haec scripta sunt ut credatis quod Jesus sit Christus Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine Ipsius, xx 31;
in his locis, et in perpluribus aliis, per `nomen Domini' significatur omne bonum amoris et verum fidei in complexu per quae colitur: [3] (s)apud Johannem, Si manseritis in Me, et verba Mea in vobis manserint, quicquid volueritis, petetis, etiam fiet vobis: quodcumque petieritis Patrem in nomine Meo, dabit vobis, xv 7, 16;
`petere Patrem in nomine Meo' est petere Dominum, sicut Ipse docet apud eundem Evangelistam, Quaecumque petieritis in nomine Meo, hoc faciam; si quid petieritis in nomine Meo, Ego faciam, xiv 13, 14;
quod `petere in nomine Domini' sit petere Dominum, est quia nemo venire ad Patrem potest nisi per Dominum, ibid. vers. 6, et quia Dominus quoad Divinum Humanum est Jehovah seu Pater in forma visibili, ut {4} supra n. 9303 (o)et 9306 ostensum est:(s) apud eundem, Oves vocem illius audiunt, et proprias oves vocat nomine tenus, et educit illas, x 3;
`oves' pro illis qui in bono charitatis et fidei sunt, `audire vocem' pro oboedire praeceptis, `vocare nomine tenus et educere' pro donare caelum secundum bonum amoris et verum fidei, nam `nomen' cum de hominibus, est quale eorum quoad amorem et fidem, n. 144, 145, 1754, 1896, 3421. @1 i in Verbo$ @2 i in Nomine Meo AIT Sch$ @3 i Matth.$ @4 i mox$