9311. `Quia si audiendo audiveris vocem ejus': quod significet instructionem de praeceptis fidei, et receptionem, constat ex significatione `audire' quod sit instrui et recipere, de qua sequitur, et ex significatione `vocis' quod sint praecepta fidei, ut supra n. 9307. `Audire' in Verbo significat non solum simpliciter audire sed etiam recipere memoria et instrui, tum recipere intellectu et credere, ut et recipere oboedientia et facere; quod illa per `audire' significentur, est quia loquela quae auditur se sistit coram visu interno seu intellectu, et sic intus recipitur, ac ibi secundum rationum efficaciam aut secundum vires persuasionis aliunde, vel retinentur, vel creduntur, vel oboediuntur; inde est quod correspondentia auris et auditus sit cum talibus in mundo spirituali, de qua videatur n. 4652-4660, 5017, 7216, 8361, 8990. [2] Quod `audire' sit recipere memoria (c)et instrui, tum recipere intellectu et credere, ut et recipere oboedientia et facere, patet etiam a sequentibus his locis {1}, ut apud Matthaeum, Per parabolas loquor, quia videntes non vident, et audientes non audiunt, nec intelligunt; ut compleatur {2} in iis prophetia Esaiae, quae dicit, Auditu audietis et non intelligetis, et videntes videbitis et non cernetis; (x)incrassatum est cor populi hujus, et auribus graviter audiverunt, et oculos suos occluserunt, ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant. Vestri beati sunt oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt; multi prophetae et justi desideraverunt videre quae videtis, sed non viderunt, et audire quae auditis, sed non audiverunt, xiii 12-17;
hic `audire' dicitur in omni sensu, tam pro instrui quam pro credere, et pro oboedire; audientes non audiunt' pro doceri et tamen non credere, tum pro instrui et non oboedire, `auribus graviter audire' pro renuere instructionem, fidem, et oboedientiam, `beatae aures quia audiunt' pro beatitudine ex receptione doctrinae fidei de Domino et per Verbum a Domino: [3] apud Johannem, Qui ingrediens est per januam, pastor est ovium; oves vocem Ipsius audiunt: qui ante Me fuerunt, fures fuerunt et latrones; sed non audiverunt illos oves. Alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili; etiam illas oportet Me adducere, et vocem Meam audient, et fiet unus grex et unus pastor: oves Meae vocem Meam audiunt, et Ego cognosco eas, et sequuntur Me, x 2, 3, 8, 16, 27;
`audire vocem' pro instrui de praeceptis fidei, `ac recipere illa fide et oboedientia: similia significantur per `ea quae Dominus toties dixit, Qui habet aurem ad audiendum, audiat, Matth. xi 15, xiii 9, 43; Marc. iv 9, (x)23, vii 16; Luc. viii 8, xiv 35;
similia quoque in sequentibus locis: apud Matthaeum, Ecce vox e nube dicens, Hic est Filius Meus dilectus; Ipsum audite, xvii 5:
apud Johannem, Qui habet sponsam sponsus est, amicus autem sponsi, qui stat et audit ipsum, gaudio gaudet ob vocem sponsi, iii 29 [4] apud eundem, Amen dico vobis quod veniet hora quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audient vivent, v 25;
`mortui' pro illis qui adhuc non habent vitam spiritualem {3} ex ignorantia veri fidei, `audire vocem Filii Dei' pro instrui in veris fidei et illis oboedire, `vivere' pro donari vita spirituali per illa: apud eundem, Qui est ex Deo verba Dei audit, propterea vos non auditis quia ex Deo non estis, viii 47:
apud eundem, Jesus dixit, Omnis qui est ex veritate audit Meam vocem, xviii 37:
apud Lucam, Abraham ad divitem, Habent Moschen et Prophetas; audiunto illos, xvi 29:
[5] apud Marcum, Dicebant de Jesu, Bene omnia fecit, nam surdos facit audire, et mutos loqui, vii 37;
`surdi' pro illis qui non sciunt vera fidei, et ideo {4} non possunt vivere secundum illa, videatur n. 6989, `audire' pro instrui, recipere, et oboedire: apud Johannem, Quando venerit Spiritus veritatis {5}, ducet vos in omnem veritatem; non loquetur a seipso, sed quaecumque audiverit loquetur, ex Meo accipiet, xvi 13, 14;
`quaecumque audiverit' pro quaecumque receperit ex Domino: apud Matthaeum, Omnis qui audit Mea verba et facit ea, comparabo viro prudenti, at omnis audiens verba Mea sed non faciens ea comparabitur viro stulto, vii 24, 26:
et apud Lucam, Omnis qui venit ad Me, et audit sermones Meos, et facit eos, monstrabo cui similis est, vi 47;
`audire verba' aut {6} sermones pro discere et scire praecepta fidei quae a Domino, `facere' pro vivere secundum illa. @1 locis in Verbo$ @2 et completur$ @3 absque vita spirituali,$ @4 inde$ @5 Sanctus IT$ @6 ac$