Arcana Coelestia (Potts) n. 9325

Previous Number Next Number See English 

9325. `Non erit abortiens et sterilis in terra [tua]': quod significet quod bona et vera suo ordine in continua progressione procedent, constat ex significatione `non abortiens et {1} sterilis esse' quod sit regenerationis progressivum in suo ordine, proinde quod bona et vera suo ordine in continua progressione procedent, de qua sequitur, et ex significatione `in terra' quod sit in Ecclesia; quod `terra' in Verbo sit Ecclesia, videatur n. 566, 662, 1066, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 2571, 2928, 3355, 3368, 3379, 4447, 4535, 5577, 8011, 8732; quod `terra' significet Ecclesiam {2}, est quia intelligitur terra Canaan, ubi (t)Ecclesia erat, et ab antiquissimis temporibus fuerat, n. 3686, 4447, 4454, 4516, 4517, (x)5136, 6306, 6516, 8317; et in spirituali mundo cum nominatur terra, non percipitur terra, sed gentis quale ibi quoad (d)suum religiosum; inde cum terra nominatur {3} in Verbo et per eam intelligitur terra Canaan, percipitur Ecclesia; ex his {4} constare potest quid in propheticis Verbi intelligitur per novum caelum et novam terram, quod nempe Ecclesia interna et externa, n. 1850, 3355, 4535, sunt enim {5} homines interni et homines externi. [2] Quod `non erit abortiens et sterilis in terra' significet quod bona et vera suo ordine in continua progressione procedant {6}, est quia per omnia quae sunt `partus' in Verbi sensu interno intelligantur talia quae sunt partus spiritualis, ita quae sunt regenerationis, n. 2584, 3860, 3868, 3905, 3915; quae sunt partus spiritualis seu {7} regenerationis, sunt vera fidei et bona charitatis, nam per haec homo e novo concipitur et nascitur; quod talia per `partus' significentur, patet a pluribus locis in Verbo, et manifeste a Domini verbis ad Nicodemum, Jesus dixit illi, Amen, amen, dico tibi, Nisi quis generatur denuo, non potest videre regnum Dei; dixit Nicodemus, Quomodo potest homo (x)generari' cum senex est? num potest in uterum matris suae secundo ingredi, et generari? respondit Jesus, Amen, amen, dico tibi, Nisi quis generatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest ingredi in regnum Dei; quod natum est ex carne, caro est, sed quod generatum est a Spiritu, spiritus est; dixit Nicodemus, Quomodo possunt haec fieri? respondit Jesus, Tune es magister in Israel, et haec non nosti? Joh. iii 3-6, 9, 10;

`generari per aquam et Spiritum' est per vera fidei et bonum amoris, videantur loca citata n. 9274; [3] quod talia significentur per `partus' in Verbo, est ex correspondentia conjugiorum in terris cum conjugio caelesti, quod est conjugium boni et veri, de qua correspondentia videatur n. 2727-2759; sed quod inde amor vere conjugialis descendat, vix hodie aliquis novit, et forte vix aliquis agnoscere vult, quia terrena et corporea ante oculos sunt, quae exstinguunt et suffocant {8}, quando {9} de tali correspondentia cogitant; quia amor vere conjugialis inde est, ideo quoque per `partus et {10} generationes' in sensu Verbi interno `significantur' quae sunt partus et generationis novae a Domino; inde quoque est quod pater, mater, filii, filiae, generi, nurus, nepotes, et plures qui sunt ex conjugiis, significent bona et vera ac derivationes eorum, de quibus pluries in explicationibus. Ex his nunc constare potest quod per `non erit abortiens et sterilis in terra' significetur quod bona et vera suo ordine in continua progressione procedent. [4] Quod `abortiens et sterilis' significent {11} illa quae sunt abortus et sterilitatis in sensu spirituali, quae sunt perversiones boni et veri, tum vastationes et negationes (c)eorum, patet ea sequentibus his locis: apud Hoscheam, Ephraim quando vidi usque ad Tyrum, plantata in pulchro; et Ephraim ad educendum ad occisorem filios suos; da illis, Jehovah, vulvam abortientem et ubera arentia: propter malitiam operum illorum expellam illos e domo Mea, ix 13-15;

nisi sciatur quid significatur per `Ephraim,' per `Tyrum,' per `occisorem,' per `filios,' per `vulvam abortientem,' per `ubera arentia,' in sensu interno, prorsus non sciri potest quid prophetica illa involvunt; quod `Ephraim' sit intellectuale Ecclesiae, quod est intellectuale illustratum de veris et bonis fidei ex Verbo, videatur n. 3969, 5354, 6222, (x) 6234, 6238, 6267, quod `Tyrus' sint cognitiones veri et boni, n. 1201, inde patet quid significatur per `Ephraim quando vidi usque ad Tyrum, plantatum in pulchro'; quod `occisor' sit qui deprivat vita spirituali seu vita ex vero et bono {12}, n. 3607, 6767, 8902, et quod `filii' sint vera fidei, n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2813, 3373, 3704, 4257, inde patet quid significatur per `Ephraim ad educendum ad occisorem filios suos'; quod `ubera' sint affectiones boni et veri, n. 6432, inde `ubera arentia' (o)sunt nullae affectiones sed loco earum cupiditates pervertendi; inde patet quid `vulva abortiens,' quod nempe sit perversio boni et veri; quod illa quae vitae spiritualis sunt per (d)omnia ea significentur, constat {13}, nam dicitur `propter malitiam operum expellam eum e domo Mea'; `e domo Jehovae' est ex Ecclesia et ex caelo, n. 2233, 2234, (x)3720, 5640: [5] apud Malachiam, Increpabo vobis absumentem ut non corrumpat vobis fructum terrae, neque abortiverit vobis vitis in agro; praedicabunt vos beatos omnes gentes, (o)et eritis vos terra beneplaciti, iii 11, 12;

quod non abortiret vitis in agro, significat {14} quod vera et bona fidei apud illos qui in Ecclesia suo ordine procedent, `vitis' enim est verum et bonum Ecclesiae spiritualis, n. 1069, 6375, 6376, 9277, et `ager' est Ecclesia, n. 2971, 3766, 7502, 9139, 9295; `terra beneplaciti' est Ecclesia Domino grata, nam unusquisque intra Ecclesiam qui regeneratus est per verum et bonum, est Ecclesia; inde patet quid sit (o)quod `eritis (x)terra beneplaciti'; quod `terra' sit Ecclesia, videatur supra: [6] apud Moschen, Si audiveritis judicia Mea, ut custodiatis et faciatis ea, benedictus eris prae omni populo {15}, non erit in te infecundus nec sterilis, et in bestia; removebit Jehovah a te omnem morbum, et omnes languores Aegypti malos, Deut. vii (x)12, 14, 15;

`non erit infecundus et sterilis' pro non absque vita ex vero et bono,ita quod erunt spiritualiter vivi: quia `sterilis' id significabat, ideo mulieres in antiquis Ecclesiis reputabant se non vivas cum steriles, prout Rachel, quae de se ita dixit ad Jacobum, {16} Vidit Rachel quod non pareret Jacobo; et dixit ad Jacobum, Da mihi filios, et si non, mortua ego, Gen. (x)xxx 1; n. 3908. [7] Per `steriles' etiam significantur qui non in bono sunt quia non in veris, et usque desiderant vera {17} ut in bono sint, prout gentes probae quae extra Ecclesiam, ut apud Esaiam, Canta, sterilis non (x)pepererat; persona cantu et jubila non parturivit, quia multi filii desolatae prae filiis maritatae, liv 1:

apud Davidem, Jehovah erigit ex pulvere attritum, e sterquilinio exaltat egenum, ad collocandum cum principibus populi Sui, Qui habitare facit sterilem domus, matrem filiorum laetam, Ps. (x)cxiii 7-9:

[8] in prophetico Channae postquam pepererat Samuelem, Saturi conducti sunt, et famelici cessarunt, usque dum sterilis peperit septem, multiprolis autem defecit, 1 Sam. ii 5;

in illis locis per `steriles' intelliguntur gentes quae arcessuntur ad Ecclesiam, et ad quas transfertur Ecclesia quando vetus (x)desiit, hoc est, quando illi qui prius ab Ecclesia fuerunt non amplius in fide sunt quia in nulla charitate; haec Ecclesia est quae intelligitur per `multiprolem quae defecit' et per `maritatam,' illa autem, nempe (o)nova gentium, per `sterilem et desolatam cui {18} erunt multi filii,' (o)et per `sterilem domus matrem filiorum laetam'; `parere septem' est regenerari ad plenum, nam `septem' ibi non significant septem sed ad plenum, n. 9228; ex his patet quid intelligitur per haec Domini verba, Venient dies in quibus dicent, Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non lactarunt, Luc. xxiii 29;

agitur ibi de consummatione saeculi, quae est ultimum tempus Ecclesiae. [9] In Libro 2 Regum, Viri Jerichuntis dicebant ad Elisaeum, Ecce sedes urbis bona, at aquae malae et terra sterilis; tunc Elisaeus dixit ut (x)mitterent in paropside nova salem, et projicerent inde salem ad exitum aquarum; et sanatae aquae, nec venit amplius mors aut sterilitas, ii 19-21;

quid haec involvunt, nemo scire potest nisi ex sensu interno; omnia enim miracula quae in Verbo, involvunt talia quae in regno Domini seu in Ecclesia, n. 7337, 7465, 8364, 9086; quapropter sciendum est quid repraesentabat `Elisaeus,' quid significabat `urbs Jericho,' quid `aquae malae et terra sterilis,' quid `paropsis nova et sal in ea,' tum quid `exitus aquarum in quem projicerent salem'; quod `Elisaeus' repraesentaverit Dominum quoad Verbum, videatur n. 2762, quod `aquae' significent vera fidei, n. 28, 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, (x)6346, 7307, 8137, 8138, 8568; inde `aquae malae' (d)significant vera absque bono, et `terra sterilis' bonum Ecclesiae inde non vivum {19}, `paropsis nova' seu vas novum (o)scientifica et cognitiones boni et veri, n. 3068, 3079, 3316, 3318, `sal' desiderium veri ad bonum, n. 9207, `exitus aquarum' significat naturale hominis quod recipit cognitiones veri (o)et boni, et quod emendatur per desiderium veri ad bonum; [10] ex his patet quid miraculum illud involvebat, quod nempe emendationem Ecclesiae et vitae per Verbum a Domino, et per desiderium veri ad bonum inde; et quod emendatio fiat cum naturale hominis ex tali desiderio recipit vera {20} ex Verbo; quod hoc factum sit ad urbem Jericho, erat quia illa urbs non procul a Jordane sita est, et per `Jordanem' significatur id apud hominem Ecclesiae quod primum recipit vera, ita naturale, n. 1585, 4255; quod naturale (o)hominis sit primum quod recipit vera ex Verbo a Domino, et quod ultimo regeneratur, et quod cum id regeneratum est, totus homo regeneratus sit, significatum est per Domini verba ad Petrum cum lavit pedes discipulorum, Dixit Jesus, Qui lotus est non opus habet nisi ut quoad pedes lavetur, et mundus est totus, Joh. xiii 10;

quod `pedes' sint illa quae sunt naturalis hominis, in genere naturale, videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986, (x)4280, 4938-4952, 5327, 5328. Quod naturalis seu externus homo in correspondentia (t)debeat esse cum spirituali (m)seu interno ut homo regeneratus sit, ita quod {21} non prius regeneratus sit quam cum naturale regeneratum est, videatur n. 2850, 3167, 3286, 3321, 3470, 3493, 3508, 3509, 3518, 3573, 3576, 3579, 3620, 3623, 3671, 3882, 3969, 4353, (x)4588, 4612, 4618, 5168, 5326, 5373, 5651, 6299, 6454, 7442, 7443, 8742-8747, 9043, 9046, 9061.(n) @1 i non$ @2 sit Ecclesia$ @3 dicitur$ @4 quibus$ @5 i ubi Ecclesia,$ @6 procedent$ @7 i quae$ @8 After cogitant$ @9 cum$ @10 seu$ @11 significet$ @12 bono et vero$ @13 patet$ @14 est$ @15 omnibus populis$ @16 i Et$ @17 verum$ @18 quibus$ @19 (m)quod terra sterilis significet Ecclesiam quoad bonum, seu bonum Ecclesiae per id non vivum(n)$ @20 After Verbo$ @21 i homo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church