9326. `Numerum dierum tuorum implebo': quod significet usque ad statum plenum, constat ex significatione `dierum' quod sint status vitae, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850, 5672, 5962, 6110, 7680, 8426, hic status vitae novae seu vitae spiritualis, (o)quae est regenerati, et ex significatione `implere numerum' quod sit ad plenum; usque (x)ad statum plenum est usque dum regeneratus est homo; quod eo usque procedent vera et bona suo ordine in continua progressione, significatur per quod `non erit abortiens et sterilis in terra,' de quibus (d)mox supra n. 9325.