Arcana Coelestia (Potts) n. 9570

Previous Number Next Number See English 

9570. `Et ascendere faciat lucernas ejus': quod significet lucem caeli spiritualis, constat ex significatione `ascendere facere lucernas' quod sit accendere ibi lucem ut illuminent; et quia per candelabrum repraesentabatur caelum spirituale, n. 9548, ideo per `ascendere facere lucernas' significatur lux caeli spiritualis; lux caeli spiritualis est Divinum Verum procedens a Domino, et inde fides ac intelligentia veri et sapientia boni, (d)videantur citata n. 9548. Quomodo cum luce caeli spiritualis {1}se habet, paucis dicetur: in regno caelesti Domini, quod est intimum seu tertium caelum, est lux quae immensum transcendit lucem quae in regno spirituali Domini, quod est medium seu secundum caelum; lux regni caelestis seu caeli intimi non apparet sicut lux sed sicut flamma; causa est quia in eo caelo regnat bonum amoris, et bonum amoris sistitur per flammam in caelo, at in regno spirituali Domini, quod est medium seu secundum caelum, est lux quae immensum transcendit lucem mundi, sed usque apparet {2} candida; causa est quia in eo caelo regnat verum fidei ex bono charitatis, et verum fidei ex eo bono sistitur per lucem candidam in caelo; inde quoque per `lucem' in Verbo significatur verum quod ex bono, et in supremo sensu Divinum Verum procedens (c)a Divino Bono Domini. Ex his nunc constare potest quid intelligitur per lucem caeli spiritualis, et quid per flammam lucernae, ex qua illa lux. @1 Before cum luce$ @2 i sicut lux$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church