Arcana Coelestia (Potts) n. 9571

Previous Number Next Number See English 

9571. `Et illuminet e regione facierum ejus': quod significet a Divino Bono Divini Humani Domini, constat ex significatione `illuminare' quod sit Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, hoc enim est quod illuminat caelum, ipsosque angelos ibi, tum Ecclesiam {1}ac homines (d)ibi qui in fide ex bono; illuminatio inde est illuminatio mentis, unde intelligentia et sapientia in veris et bonis fidei; illuminatur {2} mens per Verbum, quia Verbum est Divinum Verum a Domino; et ex significatione `facierum' cum de Domino, quod sit omne id quod est ex Divino Bono Divini Amoris Domini, de qua n. 9545, 9546; quod sit ex Divino Bono Divini Humani Domini, est quia Divinum Humanum Domini est {3}ex quo lux in caelo, est enim Sol caeli, ex quo lux, et lux inde est Divinum Verum, videatur n. 1053, 1521-1533, 1619-(x)1632, 2776, 3094, 3138, 3167, 3190, 3195, 3222, 3223, 3337, 3339, 3341, 3636, 3643, 3862, 3993, 4060, 4180, 4302, 4408, 4414, 4415, 4419, 4527, 4598, 5400, 6032, 6313, 6315, 6608, 6907, 7174, 8644, 8707, 8861, 9399, 9407; et quod Dominus sit Sol caeli, n. 1053, 1521, 1529-1531, 2441, 3636, 3643, 4321 fin., 5097, 7078, 7083, (a)7171, 7173, 8644, 8812 Divinum Humanum Domini est ex quo lux in caelo, quoniam Divinum non potest videri quam sub forma Humana, quod etiam Dominus docuit apud Johannem, Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris {4} Ille exposuit, i 18:

et apud eundem, Non vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, v 37. @1 et A, aut ac IT$ @2 i illo$ @3 quod lucet in coelos$ @4 i est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church