Arcana Coelestia (Potts) n. 9653

Previous Number Next Number See English 

9653. `Et duobus cruribus habitaculi versus mare': quod significet conjunctionem cum caelo ubi bonum est in obscuro, constat ex significatione `duorum' quod sint {1} conjunctio, ut supra n. 9645, ex significatione `crurum' quod sint termini ubi bonum vergit in obscurum, de qua n. 7859, ex significatione `habitaculi' quod sit caelum, de qua n. 9594, et ex significatione occidentis seu `maris' quod sit status boni in obscuro, de qua n. 3708, 8644; quod per `occidentem' ille status significetur, est quia per `solem' significatur Dominus quoad bonum amoris, n. 3636, 3643, 4060, 4321 fin., 7078, 7083, 7171, 8644, 8812, inde per `ortum' ejus significatur bonum amoris a Domino in perceptione clara, et per `occasum' bonum ab Ipso {2} in perceptione obscura; et quia perceptio clara homini et angelo est quando elevatus est versus interiora, seu in lucem caeli, et perceptio {3} obscura quando in exterioribus, {4} n. 9648, ita quando in luce mundi, ideo occidens etiam mare dicitur, `mare' enim significat scientificum in communi, n. 28, 2850, et scientificum est in externo seu naturali homine, ubi bonum in obscuro est; omne scientificum, quia {5} naturalis hominis, est in luce mundi. @1 sit$ @2 amoris a Domino$ @3 i eis$ @4 i seu inferioribus est$ @5 quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church