Arcana Coelestia (Potts) n. 9726

Previous Number Next Number See English 

9726. `Et facies ei cribrum, opus retis': quod significet sensuale, quod ultimum, constat ex significatione `cribri operis retis' quod sit sensuale externum, ita quod ultimum vitae est apud hominem; et quia ultimum {1} ideo etiam circumcirca {2} altare positum erat {3}; sensuale illud repraesentatum est per `cribrum,' quoniam id quasi cribrat et cernit primum illa quae intrant apud hominem, et sistuntur intellectui et voluntati, ita vera et bona; si sensuale ex bono est,tunc non admittit nisi bona, et vera quae ex bono, et tunc rejicit mala et falsa quae ex malo; sensuale enim {4} est ipsum perceptivum et sensitivum intellectualium {5} et (x)voluntariorum in extremis, prorsus ad illorum affectiones formatum. Quale id est, illustrari potest a permultis in corpore; ubivis in extremis corporis sunt reticulares formae et quasi cribra, quae alluentia e mundo cernunt convenientia admittendo {6} ex desiderio, et {7} disconvenientia rejiciendo {8} ex aversatione; tales formae exquisitissimae in ventriculo sunt, quae secundum desideria propter utilitates convenientia chyli in sanguinem admittunt, et secundum aversationem {9} propter damna, disconvenientia rejiciunt; cum sensuali, quod ultimum vitae hominis est, similiter se habet, sed hoc apud hominem {10} prorsus (t)deperditum est, ex causa quia id (o)proxime mundo exstat, et ideo ultimum est quod regeneratur, et usque ad illud vix aliquis hodie regenerari potest; quale itaque apud hos sensuale illud est, videantur quae de illo prius n. 4009, 5077, 5081, 5084, 5094, 5125, 5128, 5580, 5767, 5774, 6183, 6201, 6310-6318, 6564, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6844, 6845, 6948, 6949, 7442 7645, 7693, 9212, 9216, ostensa sunt; ideo homo elevatur ab illo versus interiora a Domino, ut videat et capiat vera quae fidei et bona quae amoris. Sensuale autem, quod per `cribrum opus retis circum altare: significatur, est Sensuale Divini Humani Domini, altare enim est repraesentativum Domini et cultus Ipsius ex bono amoris, n. 9714. @1 i est,$ @2 circum$ @3 est$ @4 i hoc$ @5 intellectualis et voluntaris$ @6 After desiderio$ @7 d et i ac$ @8 After aversatione$ @9 aversationes$ @10 i hodie$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church