9725. `Omnibus vasis ejus facies aes': quod significet ex bono omnia, constat ex significatione `vasorum' quod sint scientifica, de qua mox supra n. 9724, hic omnia, quia dicitur `omnibus vasis'; et ex significatione `aeris' quod sit bonum externum seu naturale, de qua n. 425, 1551.