9724. `Et palas, et crateres, et fuscinulas ejus, et forcipes ejus': quod significet scientifica continentia et omni usui inservientia, constat ex significatione vasorum in genere, quod sint res memoriae (o)externae seu scientifica, {1} de qua n. 3068, 3069; et in rebus sanctis, quod sint cognitiones boni et veri, quae media cultus (o)Domini, n. 9544, ita quoque vasa ministerii circa altare; sed unumquodvis vas ibi significat {2} scientifica singularis usus; ita omnia vasa ibi scientifica omni usui inservientia. @1 i quae media cultus,$ @2 significabit IT$