9738. `Cavum tabulatum facies illud': quod significet applicationem, constat ex significatione `cavi tabulati' cum de altari, super quo comburerentur holocausta, et adolerentur pinguia sacrificiorum, quod sit applicatio, nam altare per id (o)ad eum usum applicabile reddebatur; inde quoque significatur applicatio quoad illa quae sunt cultus Domini ex bono amoris, quae repraesentabantur per altare, et per holocausta et sacrificia super illo, n. 9714.