9739. `Quemadmodum visum tibi in monte, ita facient': quod significet ex correspondentia Divinorum in caelo, constat ex significatione `altaris visi in monte' quod sit forma correspondens Divinis in caelo, mons enim Sinai est caelum, n. 8805, 9420; et formae quae in caelis apparent correspondent prorsus ipsis Divinis caelestibus et Divinis spiritualibus, quae sunt boni et veri; quod haec ita reddantur aspectabilia coram visu interno angelorum et spirituum, constare potest ex omnibus illis quae de repraesentatione rerum caelestium in formis naturalibus, prius dicta et ostensa sunt, n. 1619, 1971, 1980, 1981, 2987-3003, 3213-3227, 3475, 3485, 6319, 9457, 9481, 9574, 9576, 9577; Divina quibus correspondebat altare, sunt quae hactenus descripta sunt.