Divine Love (Mongredien) n. 14

Previous Number Next Number See English 

14. [41.] XIV. QUOD NON SINT HOMINES, NEC IN DOMINO, QUI AMANT SE SUPRA OMNIA, ET MUNDUM SICUT SE IPSOS{1} Illi qui se et mundum amant, etiam possunt usus facere bonos, et quoque faciunt; sed affectiones usus apud illos non sunt bonae, sunt enim ex se et propter se, et non ex Domino et propter proximum. Dicunt quidem et persuadent quod sint propter proximum in lato et in stricto sensu intellectum, hoc est, propter Ecclesiam, Patriam, societatem et concives; quidam etiam audent dicere quod sint propter Deum quia ex mandatis Ipsius in Verbo, et quoque a Deo quia sunt bona, ac omne bonum est a Deo; cum tamen usus quos faciunt sunt propter se quia ex se, ac propter proximum ut redeant ad se. Cognoscuntur et dinoscuntur ab illis qui usus faciunt ex Domino, propter proximum in lato et stricto sensu intellectum, quod in singulis spectent se et mundum, quod ament famam propter varios fines qui sunt usus pro se; afficiuntur etiam usibus quantum vident se et suum in illis; praeterea jucunda illorum sunt omnia jucunda corporis, et e mundo quaerunt illa: quales sunt, ex hac comparatione illustrari potest,ipsi sunt caput, mundus est corpus, Ecclesia, Patria, concives sunt plantae pedum, ac Deus est calceus. At illis qui faciunt{2} usus ex amore eorum, Dominus est caput, Ecclesia, Patria, cives, quae sunt proximus, sunt corpus usque ad genua, ac mundus sunt pedes a genubus ad plantas, ac ipsi sunt plantae pulchre calceatae. Inde patet quod prorsus inversi sint, et quod non aliquid hominis sit in illis, qui ex se seu ex sui amore faciunt usus. [42.] Sunt binae origines omnium amorum et affectionum; una est ex Sole caeli qui est purus amor, altera ex sole mundi qui est purus ignis. Illi quibus amor est ex Sole caeli sunt spirituales et vivi, et a Domino elevantur ex proprio; illi autem quibus amor est ex sole mundi sunt naturales et mortui, et a se immerguntur suo proprio; inde est quod solam naturam videant in omnibus objectis visus, et si agnoscunt Deum est ore et non corde. Sunt hi qui in Verbo intelliguntur per adoratores solis, lunae, et omnis exercitus caelorum. Hi quidem in mundo spirituali apparent ut homines, sed in luce caeli ut monstra; et vita illorum apparet illis ut vita, sed angelis ut mors. Inter hos sunt multi qui pro eruditis in mundo aestimati sunt, et, quod saepius miratus sum, sapientes se credunt quia omnia Naturae et prudentiae addicunt, etiam reliquos rati simplices. @1 IPSOS pro "IPSUM"$ @2 faciunt pro "amant"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church