Divine Love (Mongredien) n. 15

Previous Number Next Number See English 

15. [43.] XV. QUOD HOMO NON SIT SANAE MENTIS NISI USUS SIT EJUS AFFECTIO VEL OCCUPATIO. Est homini cogitatio externa, et est ei cogitatio interna. Homo in cogitatione externa est cum in consortiis, sive tunc audiat, sive loquatur, sive doceat, sive agat, et quoque cum scribit; at in cogitatione interna est cum domi est, ac suae interiori affectioni remittit lora; haec cogitatio est propria spiritus ejus in se, prior autem est propria spiritus ejus in corpore. Utraque manet hominem post mortem, et tunc non scitur qualis homo est prius quam aufertur ei cogitatio externa; nam tunc cogitat, loquitur et agit ex sua affectione. Ille homo qui sanae mentis est, tunc visurus et auditurus est mirabilia; auditurus et visurus est quod multi qui in mundo sapienter locuti sunt, docte praedicarunt, erudite docuerunt, scienter scripserunt, et quoque prudenter egerunt, ut primum externum mentis eorum ablatum est, tam insane cogitent, loquantur et agant, ut lymphati in mundo non vesanius; et quod mirum est, tunc credunt se aliis sapientiores esse. Sed ne diu insaniant, remittuntur per vices in externa, et per id in vitam suam civilem et moralem in qua fuerunt in mundo. Quando in consortiis ibi et in caelo, datur recordatio insaniarum illarum; et tunc ipsi vident et fatentur quod cerrite locuti sint et stulte egerint; sed usque actutum dum in interiora sua seu propria spiritus eorum remittuntur, similiter ut prius insaniunt. [44.] Insaniae illorum sunt plures, quae ad haec redeunt, quod velint dominari, furari, adulterari, blasphemare, malefacere; probum, justum, sincerum, ac omne verum et bonum Ecclesiae et caeli contemnere, rejicere vel subsannare: et quod plus est, hunc sui spiritus statum amant; tentatum enim est cum pluribus, num potius velint sane cogitare, vel num insane, et compertum est quod potius velint insane. Quod tales sint, etiam causa detecta est, quod se et mundum super omnia amaverint, quod animum non addixerint usibus nisi propter honorem et lucrum, et quod jucunda corporis longe praetulerint jucundis animae. Illi tales fuerunt in mundo ut secum nusquam sane cogitaverint nisi dum viderunt homines. [45.] Medela insaniae illorum haec unica est, quod in operas sub judice in inferno mittantur; quamdiu ibi in operis sunt, non insaniunt; operae enim, quibus occupantur, tenent animum sicut in carcere et in vinculis, ne exspatietur in deliria cupiditatum illarum. Operas ibi faciunt pro victu, amictu, et lecto; ita invite ex necessitate, et non libere ex affectione. [46.] Vicissim autem, omnes illi in mundo qui usus amaverunt, et ex amore illorum fecerunt illos, cogitant sane in spiritu suo, et spiritus illorum sane in corpore; nam cogitatio interior ita est quoque cogitatio exterior, et per hanc ex illa est loquela et quoque est actio illorum. Affectio usus detinuit mentem eorum in se, nec sinit ut exspatiantur in vana, in lasciva et spurca, in insincera et dolosa, in ludibria variarum concupiscentiarum. Illi post mortem fiunt similes; mentes illorum in se sunt angelicae; quae dum aufertur cogitatio exterior, fiunt spirituales et angeli, ita recipientes sapientiae caelestis a Domino. Ex his nunc patet quod homo non sit sanae mentis nisi usus sit ejus affectio aut occupatio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church