16. [47.] XVI. (QUOD OMNIS HOMO SIT AFFECTIO, ET QUOD TOT AFFECTIONES VARIAE SINT QUOT HOMINES NATI SUNT, ET QUOT NASCENTUR IN AETERNUM.) Quod omnis homo sit affectio, et quod tot affectiones variae sint quot homines nati sunt, et quot nascentur in aeternum, imprimis constare potest ex angelis caeli et ex spiritibus inferni, qui omnes sunt affectiones; spiritus inferni affectiones malae quae sunt concupiscentiae, et angeli caeli affectiones bonae. Quod omnis homo sit affectio, est quia vita ipsius est amor, et amoris continuationes et derivationes sunt quae vocantur affectiones; quare affectiones in se etiam sunt amores, sed subordinati amori communi ut suo domino aut capiti; cum itaque ipsa vita est amor, sequitur quod omnia et singula vitae sint affectiones, proinde quod ipse homo sit affectio. Quod ita sit, miraturi sunt plerique in mundo. Quod miraturi sint, scire datum est ex ore omnium qui e mundo naturali in mundum spiritualem veniunt: adhuc non inveni ullum qui sciverat quod esset affectio; immo, pauci sciverunt quid esset affectio: et cum dixi quod affectio esset amor In suo continuo et derivato, quaesiverunt quid amor: dicentes quod sciant, quia percipiunt, quid est cogitatio; non autem quid affectio, quia hanc nemo ita percipit. Quod amor in rerum natura sit, dicebant se scire ex amore sponsae ante conjugium, et ex amore matris erga infantes, et parumper etiam ex amore patris dum osculatur{1} sponsam uxorem aut suum infantem, et quidam pro illis dixerunt meretricem. Cum dicerem illis quod cogitatio prorsus non sit aliquid per se, sed per affectionem quae amoris vitae hominis, quia ex illa est sicut formatum a formante, et quod cogitatio et non affectio percipiatur est quia formatum percipitur et non formans, quemadmodum corpus per ejus sensus et non anima, et quia obstupuerunt ad haec illis dicta, de illa re instructi sunt per plures experientias; ut quod omnia cogitationis sint ex affectione et secundum illam; tum quod non possent cogitare absque illa, nec contra illam; ut et quod unusquisque talis sit qualis est ejus affectio; et quod ideo explorentur omnes, (quisque) ex affectione ejus et nemo ex loquela; loquela enim procedit ex cogitatione affectionis externae, quae est quod velint favere, placere, laudari, et credi (ut) homines civiles, morales et sapientes, et haec propter fines affectionis internae, quorum media sunt: sed usque ex sono loquelae, nisi summus hypocrita sit, auditur ipsa affectio, nam loquela vocum est cogitationis, et sonus ejus est affectionis{2}; quare dictum est illis quod sicut loquela non datur absque sono nec possit cogitatio dari absque affectione, et quod inde pateat quod affectio sit omne cogitationis sicut sonus est omne loquelae,{3} nam loquela est modo articulatio soni. Per haec instructi sunt quod homo non sit nisi quam affectio; et postea per id, quod universum caelum et universum infernum distinctum sit sicut in regno, in provincias, inque societates, secundum differentias genericas et specificas affectionum, et prorsus non secundum aliquas differentias cogitationum; et quod solus Dominus cognoscat illas. Quod affectionum varietates et differentiae infinitae sint, et totidem quot homines nati sunt, et quot nascentur in aeternum, inde sequitur. @1 osculatur pro "osculantur"$ @2 affectionis pro "affectio"$ @3 sonus est omne loquelae pro "loquela est omne sone":--sed vide Apoc. Rev., n. 875, V.C.R., n. 386.$