Divine Love (Mongredien) n. 17

Previous Number Next Number See English 

17. [48.] XVII. QUOD HOMINI SIT VITA AETERNA SECUNDUM EJUS AFFECTIONEM USUS. Quoniam affectio est ipse homo, et usus est ejus effectus et opus, et est sicut campus aut palaestra exercitii ejus, et quia affectio non datur absque suo subjecto, etiam ita affectio vitae hominis non datur absque usu; et quia affectio et usus unum faciunt, ita homo qui est affectio cognoscitur qualis est ex usu, aegre et parum in mundo naturali, sed clare et prorsus in mundo spirituali{1}; nam spirituale detegit illam et singula ejus, quia spirituale in sua essentia est Divinus amor et Divina sapientia, et in sua apparentia est caeli calor et caeli lux, quae detegunt affectiones usuum sicut calor solis mundi detegit objecta telluris per odores et sapores, et lux solis mundi illa per colores varios ejus et umbrae discriminationes. Quod cuivis homini sit vita aeterna secundum ejus affectionem usus, est quia illa est ipse homo, ac inde qualis illa talis est homo. [49.] Sed affectio usus in genere est duplicis generis; est spiritualis affectio usus, et est naturalis affectio usus: utraeque in externa forma similes sunt, sed in interna prorsus dissimiles; quare non dinoscuntur ab hominibus in mundo, sed probe ab angelis in caelo; sunt enim sibi prorsus oppositae, spiritualis enim affectio usus dat caelum homini, at naturalis affectio usus absque spirituali dat infernum; naturalis enim affectio usus est solum propter honores et lucra, ita propter se et mundum ut fines, at spiritualis affectio usus est propter gloriam Dei et ipsos usus, ita propter Dominum et proximum ut fines. [50.] Sunt enim homines in mundo qui functiones et munia sua cum multo studio, labore et ardore faciunt, -magistratus, praefecti et officiarii,- obeundo illa cum omni diligentia et industria; sacerdotes, antistites ministri, praedicando cum ardore sicut ex zelo; literati, scribendo libros pietate, doctrina et eruditione plenos; et alii similiter; et per id quoque insignes usus praestant Ecclesiae, Patriae, societati, et concivi; et tamen plures haec faciunt ex sola affectione naturali, quae est propter se ut honorentur et ad dignitates evehantur, aut propter mundum ut lucrentur et ditescant. Hi fines apud quosdam affectionem ad faciendum usus ita incendunt ut quandoque eximiores usus praestent quam qui in spirituali affectione usus sunt. Cum pluribus qui in hoc genere affectionis usus fuerunt, post mortem, dum spiritus facti sunt, locutus sum, qui tunc flagitaverunt caelum ex merito; sed quia usus ex sola affectione naturali fecerant, ita propter se et mundum, et non propter Deum et proximum, responsum tulerunt simile huic apud Matthaeum:

"Multi dicent Mihi in illa die, Domine, Domine, nonne per nomen tuum prophetavimus, et per nomen tuum daemonia ejecimus, et in nomine tuo multas virtutes fecimus? Sed tunc confitebor illis, Non novi vos; discedite a Me,... operantes iniquitates" (vii. 22, 23);

et apud Lucam:

"Tunc incipietis dicere, Edimus coram Te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti. Sed dicet, Dico vobis, non novi vos unde sitis; discedite a Me, operarii iniquitatis" (xiii. 26, 27). Explorati etiam sunt quales in mundo fuerunt, et comperti quod interiora illorum plena essent concupiscentiis et malis inde condensatis,{2} quae apud quosdam apparuerunt ignita ex amore sui, apud quosdam liventia ex amore mundi, apud quosdam furva ex rejectione spiritualium; et quod exteriora usque apparerent ut nivea et purpurea ex usibus in externa forma: ex quibus patuit quod tametsi usus fecerint, usque nihil aliud secum cogitaverint quam famam propter honores et lucra; et quod illa essent propria spiritus illorum, et in se et sua vita, et quod bene acta essent vel apparentiae quod non tales essent, vel solum media ad illa ut fines. Haec de naturali affectione usuum. [51.] Spiritualis autem affectio usus est interna et simul externa; et quantum illa est externa seu naturalis, tantum etiam est spiritualis, nam spirituale influit in naturale et disponit illud ad correspondentiam, ita ad sui instar. Sed quia in mundo hodie prorsus ignoratur quid affectio usus spiritualis, et in quo distinguitur a naturali, quia similes in externa specie apparent, dicetur quomodo illa comparatur. Non comparatur per solam fidem quae est fides separata a charitate; illa fides enim est modo fides cogitativa absque actuali in ea; et quia separata est a charitate, etiam separata est ab affectione quae est ipse homo; quare etiam illa post mortem sicut aliquod aereum dissipatur. Sed comparatur affectio spiritualis per fugere mala quia peccata sunt, quod fit per pugnam contra illa. Mala quae homo fugiet omnia scripta exstant in Decalogo. Quantum homo pugnat contra illa quia sunt peccata, tantum fit affectio spiritualis, et sic ex spirituali vita facit usus. Per pugnam contra mala dissipantur illa quae obsident interiora ejus, quae, ut supra dictum est, apud quosdam apparent ignita, apud quosdam furva, et apud quosdam livida; et sic aperitur mens ejus spiritualis, per quam Dominus intrat in mentem naturalem hominis et illam disponit ad faciendos usus spirituales, apparentes usque ut naturales. Hi sunt, et non alii, quibus Dominus dare potest ut Ipsum super omnia ament, et proximum sicut se ipsos.{3} Si homo per pugnam contra mala ut peccata aliquid spirituale sibi comparaverit in mundo, tametsi pusillum sit, salvatur, et crescunt usus ejus postea sicut granum sinapis in arborem (Secundum Domini verba apud Matthaeum, xiii. (31,) 32; Marcum, iv. 30-32; et apud Lucam, xiii. 18, 19). @1 "est calor et lux caeli" cum deletis cohaeret.$ @2 condensatis:--vide Apoc. Ex., n. 585[a], etiam A.C., n. 8197. (Auctor, forte in proposito tenens confertis, primum scribebat "conf." Fortassis autem pro "condensatis" legeris corde satis.)$ @3 ipsos pro "ipsum"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church