Divine Love (Mongredien) n. 18

Previous Number Next Number See English 

18. [52.] XVIII. (QUOD HOMINIS VOLUNTAS SIT EJUS AFFECTIO.) Quod hominis voluntas sit ejus affectio, est quia voluntas hominis est receptaculum ejus amoris, ac intellectus est receptaculum ejus sapientiae; et id quod est receptaculum amoris, hoc etiam est receptaculum omnium affectionum, quia affectiones sunt modo continuationes et derivationes amoris, ut supra dictum est. Receptaculum amoris dicitur, quia amor non dari potest apud hominem nisi in forma recipiente, quae substantialis est; absque illa foret amor non afficiens, recurrens, et per id sicut manens; ipsa forma recipiens ejus etiam potest describi, sed non hujus loci est; inde est quod voluntas dicatur receptaculum amoris. Quod voluntas sit omne hominis et in omnibus ejus, et sic quod sit ipse homo, sicut amor in suo complexu est homo, patet ab his sequentibus:- [53.] Homo de omni quod amoris seu affectionis ejus, immo quod vitae ejus est, dicit quod velit; ut quod velit agere, velit loqui, velit cogitare, velit percipere. In omnibus illis est voluntas; quae nisi foret in illis, non ageret, nec loqueretur, nec cogitaret, nec perciperet; immo, in singulis et singularissimis illorum nisi adesset, momento desinerent; est enim voluntas in illis sicut est anima seu vita in corpore et in singulis ejus. Potest etiam, loco velle, dici amare; ut quod amet facere, loqui, cogitare, percipere. Similiter dicitur de sensibus externis corporis, quod velit videre, velit audire, velit edere, bibere, et gustare, velit odorari, velit ambulare, conversari, ludere, et sic porro. In his singulis etiam est voluntas agens; nam si illa retraheretur momento subsisteret, et quoque per voluntatem retrahuntur. [54.] Quod voluntas sit amor hominis in forma, patet manifeste ex eo, quod omne jucundum, volupe, amoenum, faustum et beatum, quae ejus amoris sunt, ita sentiantur et percipiantur{1}: quod illa etiam sint voluntatis patet; nam quicquid jucundum, volupe, amoenum, faustum et beatum est, hoc quoque homo vult; dicit etiam de illis quod velit. Similiter loquitur homo de bono et de vero; quod enim amat hoc vocat bonum, et hoc ideo facit voluntatis suae; et quod confirmat sui amoris aut suae voluntatis bonum, hoc vocatur verum, et quoque hoc amat, et vult cogitare et loqui illud. Homo etiam de omni quod optat, ambit, desiderat, appetit, quaerit, et intendit, dicit quod velit, quia amoris sunt; vult enim quod optat quia id amat, vult quod ambit et desiderat quia id amat, vult quod appetit et quaerit quia id amat, et vult quod intendit, ac intendit quia amat. Ex his videri potest quod voluntas et amor, seu voluntas et affectio, apud hominem unum sint; et quod voluntas, quia amor, etiam sit vita ejus, et quod sit ipse homo. Quod voluntas etiam sit vita intellectus et inde cogitationis hominis, in sequentibus confirmabitur. [55.] Quod homo nesciat quod voluntas sit ipse homo, est ex eadem causa ex qua nescit quod amor seu affectio sit ipse homo; quisque etiam attendit ad illa quae videt aut sentit, non vero ad vitam, animam aut essentiam, ex qua videt et sentit; haec latet intra in sensitivis, et eo usque non cogitat homo naturalis: aliter homo spiritualis, quia sensitivum non est objectum sapientiae ejus, sed essentiale in illo, quod in se etiam spirituale est. Ex eo est quod multi dicant quod cogitatio sit omne hominis, et quod sit ipse homo, seu quod homo sit homo quia cogitat, cum tamen omne cogitationis ejus est affectio; remove hanc ab illa et eris stipes. Homo ex spirituali rationalis, qui scit quid bonum et verum, et inde quid malum et falsum, ex illis quae dicta sunt scire potest quaenam ejus affectiones sunt, et quaenam affectio regnans; tot enim indicia illarum sunt quot jucunda cogitationis, loquelae, actionis, visus, auditus, et quot ambitus, desideria et intentiones; sed attendet et reflectet. @1 percipiantur pro "perci-"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church