Conjugial Love (Chadwick) n. 115

Previous Number Next Number See English 

115. Alterum Memorabile. In media nocte experrectus e somno, vidi in aliqua altitudine versus Orientem Angelum tenentem in manu dextra Chartam, quae ex luce e Sole influente apparuit in illustri candore, in cujus medio erat scriptura ex literis aureis, et vidi scriptum, Conjugium boni et veri; ex scriptura emicuit splendor, qui abiit in latum circulum circum chartam; circulus ille seu ambitus apparuit inde sicut apparet aurora verno tempore. Post haec vidi Angelum cum charta in manu descendentem, et sicut descendit, apparuit charta minus et minus lucida, et scriptura illa, quae erat Conjugium boni et veri, conversa a colore aureo in argenteum, dein in cupreum, postea in ferreum, et demum in ferruginosum et aeruginosum; ac ultimo visus est Angelus intrare in Nimbum obscurum, et per nimbum super terram; et ibi charta illa, tametsi in manu Angeli adhuc tenebatur, non visa est; fuit hoc in Mundo spirituum, in quem omnes homines post obitum primum conveniunt; [2] et tunc Angelus loquutus est ad me dicens; "quaere illos qui huc veniunt, num videant me, vel aliquid in manu{1} mea:" venit multitudo, caetus ab Oriente, caetus a Meridie, caetus ab Occidente, et caetus a Septentrione, et quaesivi advenientes ex Oriente et Meridie, qui erant qui in Mundo studuerant eruditioni, num videant hic apud me aliquem et aliquid in manu ejus; dixerunt omnes, quod prorsus nihil; quaesivi dein illos, qui advenerunt ex Occidente et Septentrione, qui erant qui in verba Eruditorum in Mundo crediderant; hi dixerunt quod nec aliquid; attamen ultimi ex his, qui in Mundo fuerant in simplici fide ex charitate, seu in aliquo vero ex bono, postquam abiverunt priores, dixerunt, quod videant Virum cum charta, Virum in habitu decoro, et Chartam super qua literae exaratae; et cum admoverunt oculos, dicebant, quod legerent Conjugium boni et veri; et hi alloquebantur Angelum, rogantes ut diceret quid hoc, [3] et dixit, quod omnia quae in universo Coelo sunt, et omnia quae in universo Mundo, non sint nisi quam Conjugium boni et veri, quoniam omnia et singula, tam quae vivunt et animant, quam quae non vivunt et non animant, ex Conjugio boni et veri, et in illud creata sunt; "non datur quicquam creatum in solum Verum, nec quicquam in solum Bonum; hoc et illud solitarium non est aliquid, sed existunt et fiunt per conjugium tale aliquid, quale est conjugium: in Domino Creatore est Divinum Bonum et Divinum Verum in ipsa sua Substantia; Substantiae Ipsius Esse est Divinum Bonum, et Substantiae Ipsius Existere est Divinum Verum, et quoque est in Ipsa sua Unione, nam in Ipso infinite unum faciunt; quoniam illa duo in Ipso Creatore unum sunt, ideo etiam in omnibus et singulis creatis ab Ipso unum sunt; per id quoque Creator cum omnibus a Se{2} creatis aeterno foedere sicut Conjugii conjunctus est." [4] Porro dixit Angelus, quod Scriptura Sacra, quae immediate a Domino processit, sit in communi et in parte Conjugium Boni et Veri: et quia Ecclesia, quae formatur per Verum Doctrinae, et Religio, quae formatur per Bonum vitae secundum Verum Doctrinae, apud Christianos est unice ex Scriptura Sacra, constare potest, quod Ecclesia in communi et in parte sit Conjugium boni et veri: (quod ita sit, videatur in Apocalypsi Revelata, n. 373. 483.) Idem hoc quod supra dictum est de Conjugio Boni et Veri, dictum etiam est de Conjugio Charitatis et Fidei, quoniam Bonum est Charitatis, et Verum est Fidei. Quidam ex prioribus, qui non viderunt Angelum et Scripturam, adhuc adstantes, et audientes illa, dicebant ore semipleno, "imo etiam, capimus illa;" sed tunc Angelus dixit illis, "avertite vos paulum a me, et dicite similiter," et averterunt se, et dixerunt ore pleno, "non ita." [5] Post haec Angelus loquutus est de Conjugio Boni et Veri apud Conjuges, dicens, quod si Mentes illorum in illo Conjugio forent, Maritus Verum et Uxor hujus Bonum, forent ambo in delitiis beatitudinis innocentiae, et inde in felicitate, in qua sunt Angeli Coeli; in quo statu prolificum mariti foret in continuo Vere, et inde in nisu et virtute propagandi suum verum, et uxor in continua receptione ejus ex amore; "sapientia, quae apud viros a Domino est, nihil jucundius sentit, quam propagare sua vera, et amor sapientiae qui apud uxores ibi est, nihil amaenius sentit, quam illa recipere quasi utero, et sic concipere, gestare et parere; prolificationes spirituales apud Angelos Coeli tales sunt: et si credere velitis, ex illa origine sunt etiam prolificationes naturales." Angelus post salutationem pacis extulit se e terra, et vectus trans nimbum ascendit in Coelum, et tunc Charta secundum gradus ascensus fulgebat sicut prius; et ecce tunc Circulus, qui prius apparuit sicut aurora, se demisit, et dispulit Nimbum, qui tenebras induxit terrae, et factum est apricum. @1. Prima editio: maxu (ut videtur)$ @2. Prima editio: se$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church