Conjugial Love (Chadwick) n. 116

Previous Number Next Number See English 

116. DE CONJUGIO DOMINI ET ECCLESIAE, ET DE EJUS CORRESPONDENTIA Quod de Conjugio Domini et Ecclesiae, et de ejus Correspondentia hic quoque agatur, est quia absque scientia ac intelligentia de illo, vix aliquis potest nosse, quod Amor conjugialis sit in origine sua sanctus, spiritualis et coelestis, et quod sit a Domino. Dicitur quidem a quibusdam in Ecclesia, quod Conjugia relationem habeant ad Conjugium Domini cum Ecclesia, sed qualis illa relatio est, nescitur; ut itaque haec in aliquam lucem intellectus sistatur videnda, necessum est, ut de Sancto illo Conjugio, quod est apud illos et in illis, qui Ecclesia Domini sunt, singulariter agatur; his etiam et non aliis est Amor vere conjugialis. Sed propter elucidationem hujus Arcani, dispescenda est haec Transactio in sequentes Articulos. I: Quod Dominus in Verbo dicatur Sponsus et Maritus, et Ecclesia Sponsa et Uxor; et quod conjunctio Domini cum Ecclesia, et reciproca Ecclesiae cum Domino dicatur Conjugium. II: Tum quod Dominus dicatur Pater, et Ecclesia Mater. III: Quod proles ex Domino ut Marito et Pater, et ex Ecclesia ut Uxore et Matre, sint omnes spirituales, et in Verbi sensu spirituali intelligantur per filios et filias, fratres et sorores, generos et nurus, et per alia nomina, quae sunt generationis. IV: Quod Proles spirituales, quae nascuntur ex Conjugio Domini cum Ecclesia, sint Vera, ex quibus intellectus, perceptio et omnis cogitatio, et quod sint Bona, ex quibus amor, charitas, et omnis affectio. V: Quod ex Conjugio boni et veri, quod procedit a Domino et influit, homo recipiat verum, et Dominus huic conjungat bonum; et quod sic Ecclesia formetur a Domino apud hominem. VI: Quod maritus non repraesentet Dominum et uxor Ecclesiam, quia ambo simul, maritus et uxor, faciunt Ecclesiam. VII: Quod ideo non sit Correspondentia mariti cum Domino et Uxoris cum Ecclesia in Conjugiis angelorum in coelis et hominum in terris. VIII: Sed quod sit Correspondentia cum Amore conjugiali, seminatione, prolificatione, amore infantum, et cum similibus quae in Conjugiis et ex illis sunt. IX: Quod Verbum sit medium conjunctionis, quia illud est a Domino, et sic Dominus. X: Quod Ecclesia sit a Domino, et apud illos qui adeunt Ipsum, et vivunt secundum praecepta Ipsius. XI: Quod Amor conjugialis sit secundum statum Ecclesiae, quia est secundum statum sapientiae, apud hominem. XII: Et quia Ecclesia est a Domino, quod etiam Amor conjugialis sit ab Ipso. Sequitur nunc horum Explicatio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church