133. Post haec Alterum objectum ventilationis assumserunt, Cur homo non nascitur in scientiam ullius amoris, cum tamen bestiae et aves, tam nobiles quam ignobiles, nascuntur in scientias omnium suorum amorum". Primum veritatem propositionis confirmabant per varia; ut de homine, quod nascatur in nullam scientiam, ne quidem in scientiam amoris conjugialis; et inquisiverunt, et a rimatoribus audiverunt, quod infans ne quidem ex connata scientia queat ad uber matris semet admovere, sed quod a matre seu nutrice admovendus sit; et quod modo sciat sugere,{1} et quod hoc hauserit ex continua suctione in utero; et quod postea non sciat gradiri; nec articulare sonum in aliquam vocem humanam; imo nec sonare affectionem sui amoris, sicut bestiae: et porro, quod non sciat aliquam alimoniam sibi conducibilem, sicut omnes bestiae, sed quod arripiat obvium, sive sit mundum sive immundum, et inferat in buccam: rimatores dixerunt, quod homo absque instructione, ne quidem sciat discernere sexum, et prorsus nihil de modis amandi illum; et quod hos ne quidem virgines et juvenes absque eruditione ab aliis, tametsi in varias scientias educati sunt: verbo homo nascitur corporeus sicut vermis; et manet corporeus, nisi discat scire, intelligere et sapere ex aliis. [2] Post haec confirmabant, quod Bestiae tam nobiles quam ignobiles, ut animalia terrae, volucres coeli, reptilia, pisces, vermiculi qui vocantur insecta, nascantur in omnes scientias amorum vitae suae, ut in omnia quae nutritionis sunt, in omnia quae habitationis sunt, in omnia quae amoris sexus{2} et prolificationis sunt, inque omnia quae educationis foetuum suorum sunt: haec confirmabant per mirabilia, quae revocabant in memoriam ex visis, auditis, et lectis in Mundo naturali, ita vocabant Mundum nostrum, in quo prius vixerant, in quo non repraesentativae sed reales bestiae dantur. Postquam veritas propositionis ita comprobata est, intendebant mentem ad indagandum et inveniendum fines et causas, per quas hoc Arcanum evolverent et detegerent; et dixerunt omnes, quod illa non possint non ex Divina Sapientia existere, ut homo sit homo, et bestia sit bestia; et sic quod imperfectio nativitatis hominis fiat ejus perfectio, et perfectio nativitatis bestiae sit ejus imperfectio. @1. Prima editio: fugere,$ @2. Prima editio: sexus,$