Conjugial Love (Chadwick) n. 134

Previous Number Next Number See English 

134. Coeperunt tunc Septentrionales primum aperire suam mentem, et dixerunt, quod homo nascatur absque scientiis, ut recipere possit omnes; at si nasceretur in scientias, non posset recipere ullas, praeter illas in quas natus est, et tunc nec posset sibi appropriare ullam; quod illustrabant per hanc comparationem; homo primum natus est sicut humus, cui nulla semina implantata sunt, sed quae usque potest recipere omnia, ac proferre et fructificare illa; at bestia est sicut humus jamdum sata, ac impleta graminibus et herbis, quae non recipit alia semina quam insita; si alia, suffocaret illa; inde est, quod homo adolescat per plures annos, intra quos potest sicut humus excoli, et proferre sicut omnis generis segetes, flores et arbores; bestia autem per paucos, per quos non potest in alia quam in connata excoli. [2] Postea Occidentales loquuti sunt, et dixerunt,{1} quod homo non nascatur Scientia, sicut bestia, sed quod nascatur Facultas et Inclinatio, facultas ad sciendum, et inclinatio ad amandum, et quod nascatur facultas non modo ad sciendum, sed etiam ad intelligendum et sapiendum; et quoque quod nascatur Inclinatio perfectissima, non modo ad amandum illa quae sui et mundi sunt, sed etiam illa quae Dei et Coeli sunt; consequenter quod homo a parentibus nascatur Organum, quod modo vivit sensibus externis, et primum nullis internis, propter causam ut successive fiat homo, primum naturalis, postea rationalis, et demum spiritualis; quod non fieret, si nasceretur in scientias et amores sicut bestiae; scientiae enim et affectiones connatae finiunt illam progressionem, at facultas et inclinatio connatae nihil finiunt; quare homo potest perfici scientia, intelligentia, et sapientia in aeternum. [3] Meridionales exceperunt, et ediderunt suum effatum, dicentes, quod impossibile sit homini sumere aliquam scientiam a se, "sed sumet illam ab aliis, quoniam nulla scientia ei connata est; et quia non potest ullam scientiam sumere a se, nec potest ullum amorem, quoniam ubi non scientia, ibi non amor; sunt scientia et amor individui comites, nec possunt separari plus quam voluntas et intellectus, aut affectio et cogitatio, imo non plus quam essentia et forma; quare sicut homo sumit scientiam ab aliis, ita se ei adjungit amor ut ejus comes: universalis amor, qui se adjungit, est amor sciendi, intelligendi et sapiendi; hic amor est soli homini et nulli bestiae, ac influit a Deo. [4] Nos convenimus cum sodalibus nostris ab Occidente, quod homo non nascatur in ullum amorem, et inde nec in ullam scientiam, sed quod solum nascatur in inclinationem ad amandum, et inde in facultatem ad recipiendum scientias, non a se sed ab aliis, hoc est, per alios; per alios dicitur, quia nec hi receperunt aliquid scientiae a se, sed a Deo. Convenimus etiam cum sodalibus nostris ad Septentrionem, quod homo primum natus sit sicut humus, cui non aliqua semina implantata sunt, sed cui omnia tam nobilia quam ignobilia implantari possunt. His adjicimus, quod bestiae nascantur in naturales amores, et inde in scientias illis correspondentes, et quod usque non aliquid ex scientiis sciant, cogitent, intelligant, et sapiant, sed quod per illas ab amoribus suis ferantur, paene sicut caeci per plateas a canibus, quoad intellectum enim caecae sunt; aut potius sicut noctambulones, qui ex caeca scientia, sopito intellectu, faciunt quae faciunt." [5] Ultimo loquuti sunt Orientales, et dixerunt, "consentimus ad illa, quae fratres nostri loquuti sunt, quod homo nihil sciat ex se, sed ex aliis et per alios, ut cognoscat et agnoscat, quod omnia quae scit, intelligit, et sapit, sint a Deo; et quod homo non aliter possit concipi, nasci et generari a Domino, ac fieri Ipsius imago et similitudo; nam imago Domini fit, per quod agnoscat et credat, quod omne bonum amoris et charitatis, et omne verum sapientiae et fidei, acceperit et accipiat ex Domino, et ne hilum ex se; et similitudo Domini fit, per quod sentiat illa in se, sicut a se; hoc sentit, quia non nascitur in scientias, sed accipit illas, et quod accipiat, apparet illi sicut a se; ita sentire etiam datur homini a Domino, ut sit homo et non bestia, quoniam per id quod velit, cogitet, amet, sciat, intelligat, et sapiat sicut ex se, recipit scientias, et exaltat illas in intelligentiam, et per illarum usus in sapientiam; ita Dominus conjungit hominem Sibi,{2} et homo se Domino: haec non fieri potuissent, nisi a Domino provisum fuerit, ut homo in totali ignorantia nasceretur." [6] Post hoc effatum, voluerunt omnes, ut ex ventilatis fieret conclusum, et factum est hoc; "Quod homo nascatur in nullam scientiam, ut possit venire in omnem, et progredi in intelligentiam, et per hanc in sapientiam; et quod nascatur in nullum amorem, ut possit venire in omnem, per applicationes scientiarum ex intelligentia, et in amorem in Dominum per amorem erga proximum, et sic conjungi Domino, et per illud{3} fieri homo, et vivere in aeternum". @1. Prima editio: dixerunt;$ @2. Prima editio: sibi,$ @3. Prima editio: i lud$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church