Conjugial Love (Chadwick) n. 136

Previous Number Next Number See English 

136. Post haec inspexerunt Chartam ab Angelis super mensa relictam, et viderunt subscriptum, Conjungite illa tria in unam sententiam; et tunc collegerunt illa, et viderunt, quod tria illa in una serie cohaererent, et quod series seu sententia illa sit haec, "Quod homo creatus sit, ut recipiat amorem et sapientiam a Deo, et tamen in omni similitudine sicut a se, et hoc propter receptionem et conjunctionem; et quod ideo homo non nascatur in aliquem amorem, nec in aliquam scientiam, et quoque non in aliquam potentiam amandi et sapiendi ex se; quare si addicit omne bonum amoris et verum sapientiae Deo, fit homo vivus, at si addicit illa sibi, fit homo mortuus". Haec inscripserunt Novae Chartae, et hanc posuerunt super Mensa: et ecce subito Angeli in candida luce aderant, et chartam in Coelum deportabant, et postquam ibi lecta est, sedentes super soliis audiverunt inde voces, "bene, bene, bene:" et actutum apparuit unus inde sicut volans, cui duae alae erant circa pedes et duae circa tempora, habens in manu praemia; quae erant, Togae, Pilei, et Laureae; ac demisit se, et illis qui sederunt ad Septentrionem dedit Togas coloris opalini; illis qui ad Occidentem Togas coloris coccinei; illis qui ad Meridiem Pileos, quorum limbos ornabant fasciae ex auro et margaritis, et sinistri lateris elevationes adamantes secti floriformes; illis autem qui ad Orientem dedit Laureas, in quibus rubini et sapphiri. Omnes his praemiis decorati e Ludo sapientiae abiverunt domum, et cum ostentarent se uxoribus suis, venerunt illae in occursum illorum, etiam decoribus e Coelo donatis insignitae, quod mirati sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church