Conjugial Love (Chadwick) n. 137

Previous Number Next Number See English 

137. Alterum Memorabile. Cum eram in meditatione de Amore conjugiali, ecce e longinquo apparuerunt duo Infantes nudi cum canistris in manibus, et circum illos volantes turtures; et dum propius visi sunt, sicut erant nudi, sertis decenter ornati; corollae ex floribus decorabant capita illorum, et fasciae ex liliis et rosis hyacinthini coloris a scapulis ad lumbos oblique pendentes ornabant pectora illorum; et circum circa binos illos erat sicut vinculum commune ex foliolis cum interjectis olivis contextum. At cum propius accedebant, non apparebant sicut infantes, nec nudi, sed sicut bini homines in primo flore aetatis, amicti togis et tunicis ex fulgente serico, quibus intexti erant flores aspectu pulcherrimi; et cum juxta me erant, ex Coelo per illos afflabat calor vernalis cum suaveolente{1} odore, sicut ex primitivis in hortis et agris: erant duo Conjuges e Coelo; et tunc alloquebantur me; et quia in cogitatione erant recentia quae videram, quaerebant, "quid vidisti;" [2] et cum narrabam, quod illi mihi primum visi sint sicut infantes nudi, postea sicut infantes decorati sertis, et demum proceriores amicti florificatis vestibus; et quod tunc illico me afflaverit vernum cum ejus delitiis; ad illa{2} ridebant amaene, et dixerunt, quod ipsi in via non visi sint sibi ut infantes, nec nudi, nec cum sertis, sed jugiter in simili apparentia ut nunc; et quod ita e longinquo repraesentatus sit amor conjugialis eorum, ejus status innocentiae per quod visi sint sicut infantes nudi, ejus delitiae{3} per serta, et eaedem nunc per flores togis et tunicis illorum intextos; "et quia dixisti, quod sicut appropinquavimus, te afflaverit calor vernalis cum ejus amaenis spiraculis sicut ex horto, dicemus cur hoc;" [3] et dixerunt; "fuimus Conjuges nunc per saecula, et jugiter in flore aetatis, in quo tu nos vides; et Primus noster status fuit sicut est status primus virginis et juvenis cum consociant se conjugio; et credidimus tunc, quod ille status esset ipsa beatitudo vitae nostrae; sed audivimus ab aliis in Coelo nostro, et postea nos ipsi percepimus, quod ille status esset caloris cum luce non temperati, et quod successive temperetur, sicut maritus perficitur sapientia, et uxor amat illam in Marito, et quod hoc fiat per usus et secundum illos, quos uterque mutuo auxilio praestat in Societate; tum quod delitiae secundum temperiem caloris et lucis, seu sapientiae et ejus amoris, succedant: [4] quod cum appropinquavimus, afflaverit te sicut Calor vernalis, est quia Amor conjugialis et ille calor in Coelo nostro unum agunt, est enim Calor apud nos Amor, et Lux cum qua unitur calor, est Sapientia, ac Usus est sicut athmosphaera, quae in sinu suo continet utrumque; quid Calor et Lux absque suo continente, ita quid amor et sapientia absque suo usu; non est conjugiale in illis, quia subjectum, in quo sint, non est. In Coelo, ubi Calor vernalis est, ibi est Amor vere conjugialis; quod ibi sit, est causa, quia non alibi est vernale, quam ubi calor ex aequo unitus est luci, seu ubi tantum caloris est, quantum lucis, ac vicissim; et autumamus, quod sicut calor delitiatur cum luce, et lux vicissim cum calore, ita amor cum sapientia, et vicissim sapientia cum amore." [5] Porro dixit, quod "apud nos in Coelo perpetua lux sit, et nusquam umbra vesperae, minus tenebrae, quia Sol noster non occidit et oritur sicut vester sol, sed stat jugiter in medio inter zenith et horizontem, quod est secundum vestrum sermonem in gradu Coeli 45; inde est quod calor et lux procedentes ex Sole nostro faciant perpetuum Ver, et quod perpetuum vernale inspiret illis apud quos amor ex aequo unitur cum sapientia; et Dominus noster per caloris et lucis unionem aeternam non aliud spirat quam usus; inde etiam sunt germinationes telluris vestrae, et connubia volatilium et animalium vestrorum, temporibus veris; calor enim vernalis aperit interiora illorum usque ad intima, quae vocantur animae illorum, et has afficit, et eis indit Conjugiale suum, et facit ut prolificum illorum in suas delitias veniat ex continuo conatu ad faciendum usus fructus, qui est propagatio sui generis. [6] At apud homines est perpetuus influxus caloris vernalis a Domino, quare illi omni tempore, etiam in media hyeme, delitiari conjugio possunt; viri enim creati sunt receptiones lucis, hoc est, sapientiae a Domino, et foeminae creatae sunt receptiones caloris, hoc est amoris sapientiae viri a Domino: inde nunc est, quod sicut appropinquavimus, afflaverit te calor vernalis cum suaveolente{4} odore, sicut ex primitivis in hortis et agris." [7] His dictis dedit mihi vir dextram, et deduxit me ad domos, ubi erant conjuges in simili flore aetatis, in quo illi; et dixit, quod uxores illae nunc visae sicut virgines, fuerint in Mundo vetulae anus, et mariti nunc visi sicut adolescentes, fuerint ibi senes decrepiti; et quod omnes illi a Domino in aetatem hanc florescentem reducti sint, quia amaverunt se mutuo, et ex religione fugerunt adulteria ut peccata enormia; et dixit, quod nemo sciat beata jucunda Amoris conjugialis, nisi qui rejicit horrenda jucunda adulterii, et quod nemo haec rejicere possit nisi qui sapit ex Domino, et quod nemo sapiat ex Domino, nisi ex amore usuum faciat usus. Vidi etiam tunc utensilia domuum illorum, quae omnia erant in formis coelestibus, et fulgebant ex auro sicut flammante ex rubinis intertextis. @1. Prima editio: suaviolente$ @2. Prima editio: quae$ @3. Prima editio: dilitiae$ @4. Prima editio: suaviolente$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church