Conjugial Love (Chadwick) n. 139

Previous Number Next Number See English 

139. I: Quod Castum et non Castum praedicentur de Conjugiis, et de talibus quae Conjugii sunt,{1} est quia Amor vere conjugialis est ipsa Castitas, ut sequitur; et Amor ei oppositus, qui vocatur scortatorius, est ipsa Incastitas; quantum itaque ab hoc ille purificatur, tantum ille est castus, tantum enim oppositum destructivum ejus aufertur; ex quo patet, quod Puritas amoris conjugialis sit, quae vocatur Castitas. Datur usque Amor conjugialis non castus, qui tamen non est incastitas, ut inter Conjuges, qui propter varias causas externas abstinent ab effectibus lasciviae usque ut non cogitent de illis; attamen si ille amor in spiritibus illorum non purificatus est, non tamen est castus; forma ejus est casta, sed essentia casta non ei inest. @1. Prima editio: sunt;$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church