Conjugial Love (Chadwick) n. 140

Previous Number Next Number See English 

140. Quod Castum et non Castum praedicentur de talibus quae Conjugii sunt, est quia Conjugiale inscriptum est utrique Sexui ab intimis ad ultima, et secundum id est homo quoad cogitationes et affectiones, et inde interius quoad facta et gestus corporis; quod ita sit, evidentius apparet ab Incastis; incastum insidens mentibus illorum, auditur ex sono illorum loquelae, et ex applicatione omnium sermonis, etiam casti, ad libidinosa; sonus loquelae est ex affectione voluntatis, et loquela ex cogitatione intellectus; quod signum est, quod voluntas cum omnibus ejus, et intellectus cum omnibus ejus, ita tota mens, et inde omnia corporis, ab intimis ad ultima, incastis scateant: audivi ab angelis, quod incastum apud summe hypocritas ex auditu, utcunque caste loquuntur, percipiatur, et quoque ex sphaera ab illis exundante sentiatur; quod etiam signum est, quod incastitas resideat in intimis mentis illorum, et inde in intimis corporis illorum, et quod haec obvelentur exterius sicut crusta picta speciebus ex variis coloribus. Quod sphaera lasciviae exundet ex incastis, patet ex statutis apud filios Israelis, quod immunda essent omnia et singula, quae inquinati a talibus manu modo tangerent. Ex his concludi potest, quod simile sit cum castis, videlicet, quod apud hos casta sint omnia et singula ab intimis ad ultima; et quod Castitas amoris conjugialis hoc faciat: inde est, quod in Mundo dicatur, quod Mundis omnia munda sint, et quod Immundis omnia immunda.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church