Conjugial Love (Chadwick) n. 141

Previous Number Next Number See English 

141. II: Quod Castum modo praedicetur de Conjugiis monogamicis, seu unius Viri cum una Uxore. Quod Castum praedicetur de illis solis, est quia Amor conjugialis apud illos non residet in Naturali homine, sed intrat in Spiritualem, et successive aperit sibi viam ad ipsum Conjugium spirituale, quod est boni et veri, quod est origo ejus, et se cum illo conjungit; intrat enim ille Amor secundum incrementa sapientiae, et haec secundum implantationem Ecclesiae a Domino, ut prius multis ostensum est. Hoc non potest fieri apud Polygamos, quoniam hi dividunt Amorem conjugialem, et hic Amor divisus non absimilis est Amori sexus, qui in se est naturalis; sed de hoc aliqua digna videbuntur in Transactione de Polygamia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church