Conjugial Love (Chadwick) n. 149

Previous Number Next Number See English 

149. Quod Castitas conjugii non existat per abdicationem scortationum, nisi haec fiat ex Religione, est quia homo absque religione non fit spiritualis, sed manet naturalis, et si naturalis homo abdicat scortationes, usque spiritus ejus non abdicat illas; et sic tametsi videtur sibi, quod per abdicationem sit castus, usque tamen incastitas latet intus sicut sanies in vulnere solum extrinsecus sanato. Quod Amor conjugialis sit secundum statum Ecclesiae apud hominem, videatur supra n. 130. Plura de hac re videantur in Expositione Articuli XI. sequentis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church