Conjugial Love (Chadwick) n. 150

Previous Number Next Number See English 

150. VIII: Quod Castitas non praedicari possit de Infantibus, nec de Pueris et Puellis, neque de Adolescentibus et Virginibus, antequam apud se sentiunt amorem sexus. Causa est, quia castum et incastum unice praedicantur de Conjugiis et de talibus quae conjugii sunt, videatur supra n. 139, et apud illos, qui non sciunt aliquid de conjugialibus, non est aliqua praedicatio castitatis, est enim sicut nihil apud illos, et nihili non datur affectio, nec de illo cogitatio: at post nihilum illud exsurgit aliquid, cum sentitur primum conjugii, quod est amoris sexus. Quod Virgines et Adolescentes, antequam sentiunt amorem sexus apud se, a vulgo dicantur Casti, est ex ignorantia quid Castitas.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church