Conjugial Love (Chadwick) n. 160

Previous Number Next Number See English 

160. IV. Quod inclinatio ad uniendum sibi virum sit constans et perpetua apud Uxorem, sed inconstans et alterna apud Virum; causa est, quia Amor non potest aliter quam amare, et se unire, ut redametur; essentia et vita ejus non aliud est; ac Foeminae natae sunt Amores, at Viri, cum quibus se uniant ut redamentur, sunt Receptiones. Praeterea, est amor continue efficiens; est sicut calor, flamma et ignis, quae si coercentur ne efficiant, pereunt; inde est, quod inclinatio ad uniendum sibi virum, sit constans et perpetua apud uxorem: quod autem non similis inclinatio ad uxorem sit apud virum, est quia Vir non est amor, sed modo recipiens amoris; et quia status receptionis abest et adest secundum curas quae interpolant, secundum caloris et non caloris mutationes in mente ex variis causis, et secundum incrementa et decrementa virium in corpore, quae quia non constanter et statis momentis redeunt, sequitur quod inclinatio ad conjunctionem illam sit apud viros inconstans et alterna.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church