Conjugial Love (Chadwick) n. 161

Previous Number Next Number See English 

161. V. Quod conjunctio inspiretur viro ab Uxore secundum ejus amorem, et recipiatur a Viro secundum ejus sapientiam. Quod Amor et inde conjunctio inspiretur viro ab uxore, hodie absconditum est viris, imo universaliter negatur ab illis; causa est, quod uxores persuadeant, quod solum viri ament, et ipsae recipiant, seu quod viri sint amores, et ipsae obedientiae; gaudent etiam corde, dum viri ita credunt: quod hoc illis persuadeant, sunt plures causae, quae omnes sunt prudentiae et circumspectionis uxorum, de quibus aliquid in sequentibus dicetur, et in specie in Capite de Causis frigorum, separationum et divortiorum inter conjuges. Quod inspiratio seu insinuatio amoris sit viris ab uxoribus, est quia nihil amoris conjugialis, et ne quidem amoris sexus est apud viros, sed solum apud uxores et foeminas; quod ita sit, ad vivum mihi in Mundo spirituali ostensum est: [2] Quondam{1} erat sermo de hac re ibi, ac viri ex persuasione ab uxoribus instabant, quod illi ament, et non uxores, sed quod uxores amorem recipiant ab illis; ut lis hujus arcani dirimeretur, ablatae sunt a viris omnes foeminae una cum uxoribus, et simul cum illis ipsa sphaera amoris sexus remota est; qua remota viri in statum prorsus peregrinum, et prius nusquam perceptum, venerunt, ex quo multum conquesti sunt; tunc cum in illo erant, adductae sunt ad illos foeminae, et ad maritos uxores, ac hae et illae blande alloquebantur illos; sed ad blanditias illarum frigidi facti sunt, et averterunt se, et dixerunt inter se, "quid hoc, quid foemina;" et cum quaedam dicerent, quod uxores illorum essent, respondebant, "quid uxor; non cognoscimus vos:" at cum uxores de hac prorsus frigida indifferentia virorum inciperent indolere, et quaedam lachrymare, sphaera amoris sexus foeminini, et conjugialis, quae hactenus viris ablata fuit, restituta est; et tunc viri illico in statum priorem suum redierunt; amatores conjugii in suum, et amatores sexus in suum: sic convicti sunt Viri, quod nihil amoris conjugialis, ne quidem amoris sexus, apud illos resideat, sed solum apud uxores et foeminas: sed usque postea uxores ex prudentia sua adduxerunt viros ad credendum, quod Amor resideat apud viros, et quod aliqua scintilla ejus possit ab illis transire in se. [3] Experientia haec hic adducta est, ut sciatur quod uxores sint amores, et viri receptiones. Quod viri sint receptiones secundum sapientiam apud se, imprimis secundum hanc ex religione, quod sola uxor amanda sit, patet ex eo, quod dum sola uxor amatur, amor concentretur; et quia etiam nobilitatur, maneat in suo robore, consistat et persistat; et quod alioquin foret, sicut dum triticum ex horreo projicitur ad canes, unde fit domi egestas. @1. Signum citationis hic ante Quondam apparet in prima editione.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church