230. XXI: Quod homo secundum defectum et jacturam amoris conjugialis, accedat ad naturam bestiae; ratio est, quia homo quantum in amore conjugiali est, tantum spiritualis est, et quantum est spiritualis, tantum est homo; homo enim nascitur in vitam post mortem, et hanc consequitur, quia ei anima spiritualis inest, et ad hanc potest homo elevari per facultatem intellectus sui; si tunc voluntas ejus ex data etiam ei facultate simul elevatur, post mortem vivit vitam coeli: contrarium est, si in amore conjugiali opposito est; nam quantum in hoc est, tantum est naturalis, et homo mere naturalis est similis bestiae quoad cupiditates, appetitus, et illorum jucunda; cum sola differentia, quod illi sit facultas elevandi intellectum in sapientiae lucem, et quoque facultas elevandi voluntatem in coelestis amoris calorem; hae facultates nulli homini auferuntur; quapropter mere naturalis homo, tametsi quoad concupiscentias, appetitus et illorum jucunda, similis est bestiae, usque vivit post mortem, sed in statu anteactae vitae ejus correspondente: ex his constare potest, quod homo secundum dejectum amoris conjugialis accedat ad naturam bestiae. Haec videntur posse contradici, quia defectus et jactura amoris conjugialis, dantur apud illos, qui tamen homines sunt; sed mens est de illis, qui nihili faciunt amorem conjugialem ex amore scortatorio, et sic in defectu et jactura ejus sunt.