Conjugial Love (Chadwick) n. 231

Previous Number Next Number See English 

231. His adjicientur Tria Memorabilia: Primum hoc. Quondam audivi vociferationes, quae sicut per aquas egurgitabant ex inferis, unam ad sinistrum, O quam Justi; alteram ad dextrum, O quam Eruditi; et tertiam a tergo, O quam Sapientes; et quia incidit{1} in cogitationem meam, num etiam in Inferno sint Justi, Eruditi, et Sapientes, afficiebar desiderio videndi, num tales ibi sunt; et dictum est mihi e Coelo, "videbis et audies;" et exivi domo in spiritu, et vidi ante me aperturam; illuc accessi, et despexi; et ecce scala; per hanc descendi: et cum infra eram, vidi campestria obsita arbustis cum intermixtis spinis et urticis; et quaesivi, num hic Infernum; dixerunt, "est Terra inferior, quae proxime supra Infernum est:" et tunc perrexi secundum Clamores in ordine; ad Primum, O quam Justi, et vidi Caetum ex illis, qui in Mundo fuerant Judices Amicitiae et Munerum; dein ad Clamorem Secundum, O quam Eruditi, et vidi Caetum ex illis, qui in Mundo fuerant Ratiocinatores; et ad Clamorem Tertium, O quam Sapientes, et vidi Caetum ex illis, qui in Mundo fuerant Confirmatores: [2] sed ab his deflexi ad Primum, ubi erant Judices Amicitiae et Munerum, et proclamati Justi; et vidi a latere sicut Amphitheatrum structum ex lateribus, et tectum tegulis nigris; et dicebatur mihi, quod illud vocarent Tribunal; in illud patebant tres aditus a latere septentrionali, et tres a latere occidentali, sed nulli a latere meridionali et orientali; indicium, quod Judicia illorum non essent Judicia Justitiae, sed Arbitria. In medio Amphitheatri visus est Focus, in quem ministri focales injiciebant taedas sulphuratas et bituminosas, e quibus luces in parietes incrustatos evibratae sistebant imagines picturatas avium vesperae et noctis; sed focus ille, et inde evibrationes lucis in formas imaginum illarum, erant Repraesentationes{2} judiciorum illorum, quod possent res cujusvis quaestionis coloratis fucis illuminare, et eis inducere formas secundum favorem. [3] Post semihoram vidi Senes et Juvenes in praetextis et palliis intrantes, qui depositis pileis se super Soliis ad Mensas reponebant, sessuri judicia; ac audivi et percepi quam solerter et ingeniose ex aspectu amicitiae declinarent et inverterent judicia in apparentias justitiae, et hoc eo usque, ut ipsi non viderent injustum aliter quam justum, ac vicissim justum ut injustum; persuasiones de illis tales apparebant ex faciebus illorum, et audiebantur ex loquelis illorum: data mihi tunc fuit illustratio e Coelo, ex qua singula num juris vel non juris essent, percepi; et vidi quam industrie obvelarent injustum, et inducerent ei visionem justi; et ex legibus eligerent faventem, et reliquas per ratiocinia solertiae traherent in partem. Post judicia, Sententiae exportabantur ad clientes, amicos et fautores, et hi ad retribuendum illis favorem, per longam viam clamabant, O quam Justi, O quam Justi. [4] Post haec loquutus sum de illis cum Angelis Coeli, et narravi illis aliqua de visis et auditis; et Angeli mihi dicebant, quod tales Judices appareant aliis sicut acutissima acie intellectus praediti, cum tamen ne hilum justi et aequi videant; "si tollis amicitiam pro aliquo, sedent in Judiciis muti sicut statuae, et modo dicunt, 'accedo, conformo me ad illum vel illum;' causa est, quia omnia Judicia illorum sunt Praejudicia, ac Praejudicium cum favore sequitur Causam ab initio ad finem ejus; inde nihil aliud vident quam quod amici est; omne id quod contra illum est, removent ad latus; et si reassumunt, involvunt id ratiociniis, sicut aranea capturas filis, et consumunt; inde est, quod si non sequuntur telam sui praejudicii, nihil juris videant; explorati sunt, num possint videre, ac inventi quod non: quod ita sit, mirabuntur incolae tui Mundi; sed dic illis, quod hoc sit veritas ab Angelis Coeli explorata. Quoniam illi nihil justi vident, in Coelo contemplamur illos non ut homines, sed ut monstra, quorum capita faciunt illa quae amicitiae sunt, pectora illa quae injustitiae, et pedes illa quae confirmationis, ac plantas illa quae justitiae, quae si non favent amico, supplantant et proculcant. Quales autem apparent nobis e Coelo, videbis, instat enim finis illorum;" [5] et ecce tunc subito hiabat solum, ac mensae super mensas ceciderunt, et una cum toto Amphitheatro absorpti sunt, et conjecti in cavernas, et incarcerati; et tunc dictum est mihi, "vis videre illos ibi;" et ecce visi sunt quoad faciem sicut ex polito chalybe, quoad corpus a cervice ad lumbos sicut sculptilia e saxo vestita pellibus pardi, et quoad pedes sicut colubri: et vidi Libros Legis, quos super Mensis repositos habuerant, versos in chartas lusorias; et nunc loco quod judicarent, datum est illis munus, ut pararent minia in fucos, quibus oblinerent facies meretricum, et illas sic verterent in pulchritudine Postquam haec visa sunt, volui abire ad duos reliquos Caetus, ad unum ubi erant mere Ratiocinatores, et ad alterum, ubi erant mere Confirmatores; et tunc dictum est mihi, "quiesce paulum; dabuntur tibi comites Angeli ex Societate proxima supra illos; per hos dabitur tibi lux a Domino, et videbis Mirabilia." @1. Prima editio: inicdit$ @2. Prima editio: Representationes$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church