Conjugial Love (Chadwick) n. 235

Previous Number Next Number See English 

235. I: Quod sit Calor spiritualis, et quod sit Frigus spirituale; et quod Calor Spiritualis sit Amor, et Frigus Spirituale privatio ejus. Calor Spiritualis non aliunde est, quam ex Sole Mundi spiritualis; est enim ibi Sol procedens a Domino, Qui est in medio ejus; et quia est a Domino, est Sol ille in sua essentia{1} purus Amor; hic Sol apparet coram Angelis igneus, prorsus sicut apparet Sol nostri Mundi coram hominibus; quod appareat igneus, est quia Amor est ignis spiritualis: ex illo Sole procedit et Calor et Lux; sed quia Sol ille est purus amor, est calor inde in sua essentia amor, et lux inde in sua essentia sapientia; inde patet, unde calor spiritualis, et quod sit amor. [2] Unde autem est Frigus spirituale, paucis etiam evulgabitur; est illud ex Sole Mundi naturalis, exque ejus calore et luce; Sol Mundi Naturalis est creatus, ut ejus calor et lux in se recipiant calorem et lucem spiritualem, et mediis athmosphaeris ferant hos usque ad ultima in Tellure, ut efficiant effectus finium, qui sunt Domini in suo Sole, et quoque ut amiciant spiritualia vestibus adaequatis, hoc est, materiis, ad operandum fines ultimos in natura; haec fiunt, cum calor spiritualis injunctus est calori naturali: at contrarium fit, dum separatur calor naturalis a calore spirituali, quod fit apud illos, qui amant naturalia, ac rejiciunt spiritualia; apud hos fit calor spiritualis frigus; quod bini illi calores{2} ex creatione concordes, fiant ita oppositi, est causa, quia tunc calor dominus fit calor servus, ac vicissim; et ne hoc fiat, recedit calor spiritualis, qui ex sua stirpe est dominus; et tunc in subjectis illis calor spiritualis friget, quia{3} fit oppositus: ex his patet, quid frigus spirituale, et quod sit privatio caloris spiritualis. [3] In nunc dictis per calorem intelligitur amor, quia calor ille in subjectis viventibus{4} sentitur ut amor. Audivi in Mundo spirituali, quod Spiritus mere naturales frigeant intenso frigore, dum applicant se lateri cujusdam Angeli, qui in statu amoris est: et quod similiter spiritus inferni, dum calor e Coelo ad illos influit; et quod tamen inter se, cum ab illis seclusus est calor coeli, aestuent calore magno. @1. Prima editio: existentia$ @2. Prima editio: amores$ @3. Prima editio: quia,$ @4. Prima editio: vivens$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church