Conjugial Love (Chadwick) n. 236

Previous Number Next Number See English 

236. II: Quod Frigus spirituale in Conjugiis sit disunio animarum, et disjunctio mentium; unde indifferentia, discordia, contemtus, fastidium, aversatio, ex quibus tandem apud plures separatio quoad torum, cubiculum, et domum. Quod haec fiant apud conjuges, dum primitivus illorum amor facessit, et fit frigus, notius est, quam ut commentatione egeat: causa est, quia frigus conjugiale supra omnia alia frigora in mentibus humanis residet; est enim ipsum Conjugiale inscriptum animae, propter finem ut propagetur anima ab anima, ac patris in proles; inde est, quod hoc frigus inceptet ibi, et successive in consequentia demeet, et haec inficiat, et sic vertat primitivi amoris laeta et jucunda in tristia et injucunda.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church