247. XI: Causarum externarum frigoris Secunda est, quod Amor conjugialis credatur unus cum amore scortatorio,{1} modo quod hic ex lege sit illicitus, ille autem{2} licitus. Quod inde sit frigus, manifeste videt ratio, dum expendit, quod amor scortatorius sit e diametro oppositus amori conjugiali; quare cum creditur, quod amor conjugialis sit unus cum amore scortatorio, fit uterque amor in idea similis; et tunc uxor aspicitur ut scortum, et conjugium ut immunditia; ipse vir etiam est adulter, si non corpore, usque spiritu: quod inde inter virum et ejus mulierem effluat contemtus, fastidium, et aversatio, et sic intensum frigus, indevitato sequitur; nihil enim plus in se recondit frigus conjugiale, quam amor scortatorius; et quia etiam abit in illud, non immerito vocari potest ipsum frigus conjugiale. @1. Prima editio: scortatroio,$ @2. Prima editio: artem$