Conjugial Love (Chadwick) n. 248

Previous Number Next Number See English 

248. XII: Quod causarum externarum Tertia sit aemulatio supereminentiae inter conjuges, ratio est, quia amor conjugialis inter prima sua spectat unionem voluntatum, et inde placiti libertatem; has duas aemulatio supereminentiae seu de imperio, ejicit e conjugio; dividit enim et discindit voluntates in partes, et placiti libertatem immutat in servitutem: dum aemulatio illa perstat, spiritus unius versat violentias contra alterum; si tunc mentes illorum aperirentur et conspicerentur visu spirituali, apparerent sicut dimicantes pugionibus, et quod alternis odiis et alternis favoribus aspectarent se, odiis cum in vehementia aemulationis sunt, et favoribus dum in spe dominii, et dum in libidine sunt. [2] Haec dimicatio post victoriam unius super alterum recedit ab externis, at recipit se in mentis interna, et ibi manet cum irrequie recondita; inde est subjugato seu servo frigus, et quoque victrici seu dominae; quod etiam huic sit frigus, est quia non est amor conjugialis amplius, ac privatio hujus amoris est frigus, n. 235; loco amoris conjugialis est huic calor ex supereminentia, sed hic calor prorsus discordat cum calore conjugiali, at potest exterius concordare media libidine. Post conventionem inter illos tacitam, apparet sicut amor conjugialis factus sit amicitia; at discrimen inter amicitiam conjugialem et amicitiam servilem in conjugiis, est sicut discrimen inter lucem et umbram, inter ignem vivum et fatuum, imo sicut inter hominem plenum carne, et hominem solum osse et cute constantem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church