Conjugial Love (Chadwick) n. 249

Previous Number Next Number See English 

249. XIII: Causarum externarum frigoris{1} Quarta, est nulla determinatio ad aliquod studium aut negotium, ex qua cupiditas vaga. Homo creatus est ad usus, quia usus est continens boni et veri, ex quorum conjugio est creatio, et quoque amor conjugialis, ut in suo Capite ostensum est. Per studium et negotium intelligitur omnis applicatio ad usus; dum itaque homo in aliquo studio et negotio, seu in usu est, tunc mens ejus limitatur et circumscribitur sicut circulo, intra quem illa successive coordinatur in formam vere humanam, ex qua sicut ex domo videt varias concupiscentias extra se, et ex sanitate rationis intra exterminat illas, consequenter etiam feras libidinis scortatoriae insanias; inde est quod calor conjugialis apud illos satius et diutius, quam apud alios permaneat. [2] Contrarium evenit illis, qui se ignaviae et otio dedunt; horum mens illimitata et interminata est, et inde homo in illam totam admittit omne vanum et ludicrum, quod e mundo et e corpore influit, et fert in amorem illorum; quod tunc etiam amor conjugialis in exilium ejiciatur, patet; ex ignavia enim et otio stupet mens, et torpet corpus, et totus homo fit insensibilis ad omnem amorem vitalem, imprimis ad amorem conjugialem, a quo ut a fonte impigritates et alacritates vitae emanant. Frigus autem conjugiale apud hos est diversum a frigore illo apud alios; est quidem privatio amoris conjugialis, sed ex defectu. @1. Prima editio: faigoris$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church