258. XXII: Quod causarum accidentalium frigoris Tertia sit Affirmatio ab uxore, et sermocinatio de amore ab illa. Apud Angelos in coelo nulla est renuentia et repugnantia a parte uxorum, sicut est apud aliquas in terris; apud angelos in coelo etiam est sermocinatio de amore ab uxoribus, et non tale silentium, sicut est apud aliquas in terris; sed causas harum diversitatum, non licet, quia non decet me, proferre; at usque videantur ab angelorum uxoribus, quae libere propalant illas maritis suis, prolata in quatuor Memorabilibus post Capita, a tribus in Aula, super qua visa est Pluvia aurea, et a septem, quae sedebant in Roseto; quae Memorabilia adducta sunt, ob finem, ut aperiantur omnia, quae Amoris conjugialis sunt, de quo tam in genere quam in specie hic agitur.