259. XXIII: Quod causarum accidentalium{1} frigoris Quarta sit cogitatio viri interdiu et noctu de Uxore quod velit, et vicissim cogitatio uxoris de viro quod non velit. Quod hoc sit causa cessantis amoris apud uxores, et quod illud sit causa frigoris apud viros, praeteritur absque commentatione. Nam quod Vir, si de uxore sua ad conspectum ejus interdiu et ad latus ejus noctu cogitat, quod illa cupiat aut velit, infrigeretur ad extrema; et vicissim Uxor si de viro cogitet, quod possit et non velit, amorem suum amittat, sunt inter cognita maritis, qui arcanis de amore conjugiali student. Haec allata sunt etiam ob finem, ut perficiatur hoc Opus, et compleantur Delitiae sapientiae de Amore conjugiali. @1. Prima editio: accidentaliun$