Conjugial Love (Chadwick) n. 261

Previous Number Next Number See English 

261. His adjiciam Tria Memorabilia; Primum hoc. In Plaga septentrionali superiore prope ad Orientem in Mundo Spirituali, sunt loca instructionis pro pueris, suntque pro adolescentibus, et sunt pro viris, et quoque pro senibus; in haec loca mittuntur omnes qui Infantes mortui sunt, et educantur in Coelo; similiter in illa omnes qui e Mundo noviter adveniunt, et cognitiones de Coelo et Inferno desiderant: Tractus ille est prope Orientem, ut omnes instruantur per influxum a Domino, Dominus enim est Oriens, quia est in Sole ibi, qui ab Ipso est purus Amor; inde Calor ex illo Sole in sua essentia est Amor, et Lux ex illo in sua essentia est Sapientia; haec inspirantur illis a Domino e Sole illo, ac inspirantur secundum receptionem, et receptio est secundum amorem sapiendi. Post tempora instructionis, emittuntur inde illi, qui Intelligentes facti sunt, et hi vocantur discipuli Domini: emittuntur inde primum in Occidentem, et illi qui ibi non manent, in Meridiem, et quidam per Meridiem in Orientem, et introducuntur in Societates, ubi mansiones illorum erunt. [2] Quondam, cum meditatus sum de Coelo et Inferno, coepi desiderare cognitionem universalem de statu utriusque; sciens quod qui universalia scit, postea possit comprehendere singularia, quia haec sunt in illis, sicut partes sunt in communi. In hoc desiderio spectavi ad Tractum illum in plaga septentrionali prope ad Orientem, ubi Loca instructionis erant, et per viam mihi tunc apertam illuc vadi, ac intravi in unum Collegium, ubi erant viri juvenes; et adivi ibi Archididascalos qui instruebant, et quaesivi illos, num sciant universalia de Coelo et Inferno; [3] et responderunt, quod sciant aliquid parum; "sed si spectamus versus Orientem ad Dominum, illustrabimur et sciemus;" et fecerunt ita, et dixerunt, "Universalia [et Coeli et] Inferni sunt tria, sed Universalia Inferni sunt e diametro opposita Universalibus Coeli; Universalia Inferni sunt hi tres Amores, Amor dominandi ex amore sui; Amor possidendi aliorum bona ex Amore mundi; et Amor scortatorius: Universalia Coeli illis opposita sunt hi tres amores, Amor dominandi ex amore usus; Amor possidendi bona mundi ex amore faciendi usus per illa; et Amor vere Conjugialis." His dictis, post votivum pacis abii et redii domum. Quum domi eram, dictum mihi est e Coelo, "lustra illa tria Universalia supra et infra, et postea videbimus illa in manu tua;" dicebatur in manu, quia omnia quae homo intellectu lustrat, apparent Angelis sicut inscripta manibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church