Conjugial Love (Chadwick) n. 262

Previous Number Next Number See English 

262. Post haec lustravi Primum Amorem universalem Inferni, qui erat Amor dominandi ex amore sui, et postea illi correspondentem amorem universalem Coeli, qui erat Amor dominandi ex Amore usuum; non enim mihi licuit unum Amorem absque altero lustrare, quia Intellectus non percipit amorem unum absque altero, sunt enim oppositi; quare ut uterque percipiatur, sistentur in opposito, unus contra alterum; facies enim pulchra et formosa elucet ex opposita illi facie impulchra et deformi. Cum ventilavi Amorem dominandi ex amore sui, datum est percipere, quod hic Amor esset summe infernalis, et inde apud illos qui in profundissimo Inferno sunt; et quod Amor dominandi ex amore usuum, esset summe coelestis, et inde apud illos qui in supremo Coelo sunt. [2] Quod Amor dominandi ex amore sui summe infernalis sit, est quia dominari ex amore sui, est ex proprio, ac proprium hominis a nativitate est ipsum malum, et ipsum malum est e diametro contra Dominum; quapropter illi, quo plus in illud malum progrediuntur, eo plus negant Deum et Sancta Ecclesiae, et adorant se et naturam; illi, qui in illo malo sunt, explorent quaeso id in se, et videbunt: Amor etiam hic talis est, ut quantum ei relaxantur fraena, quod fit dum impossibile non obstat, tantum ruat e gradu in gradum, et usque ad summum; et ibi nec terminatur, sed si non datur gradus superior, dolet et gemit. [3] Hic Amor apud Politicos ascendit usque ut velint esse Reges et Imperatores, et si possibile, ut dominentur super omnia mundi, et vocari reges regum et imperatores imperatorum; at idem Amor apud Canonicos ascendit, usque ut velint esse dii, et quantum possibile, ut dominentur super omnia Coeli, et vocari dii deorum. Quod hi et illi corde non agnoscant aliquem Deum, videbitur in sequentibus. At vicissim illi, qui volunt dominari ex amore usuum, hi non volunt dominari ex se, sed ex Domino, quoniam Amor usuum est ex Domino, et est Ipse Dominus; hi dignitates non aliter spectant, quam media ad faciendum usus; hos ponunt longe supra dignitates, at priores ponunt dignitates longe supra usus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church