Conjugial Love (Chadwick) n. 263

Previous Number Next Number See English 

263. Cum haec meditatus sum, dictum mihi est per Angelum a Domino, "jam jam videbis et confirmaberis ex visu qualis infernalis ille Amor est:" et tunc subito aperuit se terra ad sinistrum, et vidi ascendentem ex Inferno diabolum, cui super capite erat pileus quadratus depressus super frontem usque ad oculos, facies plena pustulis sicut ardentis febris, oculi truces, pectus tumens in rhombum; ex ore eructabat fumum sicut furnus, lumbi ei erant plane igniti, loco pedum erant tali ossei absque carne; et ex corpore ejus exhalabatur calor putidus et immundus. [2] Illo viso territus sum, et clamavi ad illum, "ne accede, dic unde es;" et respondit rauce, "sum ex inferis, et ibi in Societate cum ducentis, quae omnium societatum supereminentissima est; ibi omnes sumus imperatores imperatorum, reges regum, duces ducum, et principes principum; non aliquis ibi est nude imperator, neque nude rex, dux et princeps; sedemus ibi super thronis thronorum, et inde mandata in universum orbem, et ultra, emittimus:" tunc dixi illi, "videsne quod ex phantasia supereminentiae insanias;" et respondit, "quomodo potes ita loqui, quia nobis prorsus videmur, et quoque agnoscimur a consociis, tales;" hoc audito, non volui adhuc dicere, insanis, quia ex phantasia insanivit: et datum est mihi cognoscere, quod ille diabolus, cum in mundo vixit, fuerit modo curator alicujus domus; et quod tunc in tantum elatus spiritu fuerit, ut prae se omne Genus humanum spreverit, ac indulserit phantasiae, quod dignior esset rege, et quoque imperatore; ex quo fastu negaverat Deum, ac reputaverat omnia sancta Ecclesiae sicuti nihili pro se, sed aliquid pro stupida plebe. [3] Tandem quaesivi illum, "vos ducenti ibi, quam diu{1} gloriabimini{2} ita inter vos;" dixit, "in aeternum, sed quod illi e nobis, qui cruciant alios propter negatam supereminentiam, subsidant; licet enim nobis gloriari, sed non alicui malum inferre;" quaesivi iterum, "scisne qualis sors est subsidentibus;" dixit, quod subsidant in quendam carcerem, ubi vocantur viliores vilibus seu vilissimi, et laborant; tunc dixi ad diabolum illum, "cave itaque tu, ne etiam subsidas." @1. Prima editio: quamdiu (sic etiam VCR 661:8)$ @2. Prima editio: gloriamini (sic etiam VCR 661:8)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church